RUMOR VARIUS
|
|
Anno 1984 - fasciculum 50
Praefatio
. His diebus nobis diem natalem Christi celebrandum exspectantibus satis temporis est, quo quaeramus, quid boni aut quid mali annus iam paene praeteritus apportaverit. Quid ergo boni? Terra nostra patria Europaea cum pervixerit interdum dies bello faventes periculosos tamen bello vacabat; numerus autem eorum hominum, qui apud nos munere, quo fungantur, non habent, nec diminutus neque auctus est; fames et pestes mortiferae a gentibus Europaeis prohibitae sunt. Quidnam mali? Non modo — heus! — unum malum: In reliquo orbe terrarum multa bella aut orta aut semper infinita, pestes mortiferas e casibus adversis improviso natas (quid memorem illum novissimum in urbe Bhopal in civitate Indorum maximum ortum?), silvas et in nostra patria et ubique terrarum aere polluto morituras, maximam famem, inopiam vel penuriam victus spectabamus… Profecto qui nostris diebus mundum aegrotantem observat dicet genus humanum tempora pervivere pessima! Quid nobis restat solacii, quo animos nostros cura tristitiaque afflictos leniamus, reficiamus, quo dicamus hanc nostram vitam quamvis sit difficile tamen adhuc esse dignam, ut a nobis, a iiberis nepotibusque nostris vivatur? Unum semper restat solacium, una spes: Innumerabilibus hominibus ubique terrarum semper inest valetudo mentis et corporis, semper voluntas desideriumque laborandi in favorem humanitatis inopia laborantis. Qui homines et curant et operam dant, ne sors humani generis in annos peior fiat nec mala maneat, sed ut e condicione mala in meliorem proferatur. Sin autem omnes homines bonae voluntatis, integrae valetudinis cum illis collaborabimus, si una cum illis nullam occasionem praetermittemus sic agendi, ut sors mundi laborantis melior fieri possit, haec vita nostra non modo digna, quae vivatur, manebit, sed etiam — aliquando peracta — a posteris vita utilis fuisse censebitur. Felicem diem natalem Christi, felicem novum annum vobis! Valete Udalricus Aeschlimann |
|
© Editions Eclectica 2006-2009 | Contact Réalisation NetOpera | PhotOpera |