Eclectica
 
 
 



Imprimer


RUMOR VARIUS
Anno 1984 - fasciculum 49
Praefatio

.


Cari legentes
Priore libello — in fasciculi 7+8/84 praefatione — vobis promisi me narrationem novam de itinere in Italiam facto scriptururn esse. Quam narrationem nuper scriptam perfeci; eam huic praefationi additam invenietis titulo "De feriis quintum in Italia peractis" denotatam. Domina Christina Portner autem quae impressum et dispositionem rerum vobis publicandarum semper maximo studio summaque diligentia curat, praeter illam narrationem multas varias symbolas hoc fasciculo comportavit. Quae symbolae Rumori Vario, ut vobis Latinitatem amantibus legendae proponantur, ab auctoribus libello nostro semper fidem praestantibus missae sunt. Sint vobis omnia, quae in paginis subsequentibus proposita videbitis, maximo gaudio!
Valete!
Udalricus Aeschlimann



De causa, ex qua hic fasciculus 9+10/84 tantum Kalendis Novembribus editus est

Quam ob rem rogamus, ne irascamini, cari legentes! Amica enim nostra Christina Portner, quae impressum et dispositionern rerum Rumore Vario divulgandarum curat, tantis laboribus sibi et scholae nostrae necessariis premebatur, ut editionem huius fasciculi prius curare non valeret. Ergo iterum rogamus: Ignoscatis, quod hunc libellum sero tantum accipitis! Gratias vobis agimus!
RVMOR VARIVS
Domus editoria

 
© Editions Eclectica 2006-2009 |  Contact Réalisation NetOpera | PhotOpera