Eclectica
 
 
 




RUMOR VARIUS
Summarium annuale
Anno 1983

Fasciculum 39

Praefatio
Hoc fasciculo IXL, quem manibus tenetis, quasi soliemnem diem natalem quintum Rumoris Varii celebrare possumus, nam primus Rumor Varius die XXIIXÂş mensis Februarii anno MCMLXXVIII editus est.

Facete lepideque dicta
Apud psychiatrum, Temporum transvectio, Sermocinatio inter amicos, Interpretatio mira, Radiophonum Erivanense respondet…

Polyhymniam salutatum venimus…
Heus, heus, amici, iam tempus est, ut in viam nos demus! Hodie a Polyhymnia Musa tecto ac domo recipiemur. Mediolani enim saltabitur. Nos quidem saltatum non ibimus. Spectaculum pantomimorum in locis nomine Sancti Siri (San Siro) ante Mediolani portas sitis percipiemus. Modo ne tardius illo veniamus, quam decet. Inspicite horologium…

Aenigma
Quadratum magicum (verba quattuor)

Solutiones
Verba decussata (rhumbus)

Litterae ad legentes
Seminarium Latinum; Nuntius ad legentes ubique terrarum habitantes: Felicissime accipiam inscriptiones cursuales…

Facete lepideque dicta
Consilium bonum et laudabile; Res quam difficillima; Collectio mira; Sigarum desideratum; Fallacia; Mortui aegrotari nequeunt

His autem nostris diebus…
Constantiae ad Lacum Brigantinum (Konstanz am Bodensee: Casu ex altitudine quindecim metrorum infans XVIII menses natus incolumis est perfunctus.

Cantemus, o amici!
Sur le pont d’Avignon… Avennico in ponte hic…

Tragoedia Beniti Mussolini (Pars VI)
Scaena III:Aula vacua ubi Concilium Magnum Fascisimi conveniet. Senatores (circa XV—XXV) induti erunt civilibus vestimentis. Paulo post Arlequinus intrat.


Fasciculum 40

Praefatio
Mittite nobis fabulas alacres Rumore Vario publicandas.

Litterae ad editores
Nolite inertiam scribendi nostram vituperare, quoniam ars Latine scribendi magistris professoribusque perfacilis, discipulis autem…

Divitiae obligant
Aliquando domina obesa divitissimaque…

Specimen institutionis Latinae
In nostris ludis Latinis nonnumquam fit, ut discipuli non tantum auctores Latinos in nostrum vertere sermonem, sed etiam Latine loqui doceantur. Quam exercitationem ad discendum sermonem Latinum utilissimum ducimus damusque huius modi docendi exemplum, quod sequitur:

Facete lepideque dicta
Iracundia; Iocus; E fontibus sapientiae Iapanensis… et alia

Ludus ad exercendam patientiam et ad examinandam scientiam versuum Latinorum
Hoc ludo gaudio afficere poteris amicos tuos et temet ipsum. Facilis est fabricatu.

Christus resurrexit (Christus ist erstanden)
Christus resurrexit! Sonate, vos, o cantica!
Vivit, qui dat placantia;
paschali agno corona
fit, sustulit qui pessima.
Alleluia, alleluia!


Aenigma
Quadratum magicum (verba sex)

Solutiones
Quadratum magicum (verba quattuor)

De Bratislava urbe nationis Slovacae
Quinto vel sexto saeculo p. Ch. n. in fines hodiernae urbis nationis Slovacae incolae primi Sloveniae gentis venerunt. Ineunte Christiano saeculo primo Romani in via apud Danuvium ducta viaque cui nomen Sucini/Electronis/erat, muri ducti, qui temporibus nostris sub arce Bratislavensi cernuntur.

Tragoedia Beniti Mussolini (Pars VII)
Actus III, Scaena I. Cenaculum antiqui castelli in Germania. Mussolini, Domina Rachel, Galeatius Ciano, Edda et duo filii Beniti Mussolini, Victorius et Romanus (circa viginti et quindecim annos nati) cenant. Stator militaris exercitus Germanici, tunica manicisque albis ornatus, ministrat.


Fasciculum 41

Praefatio
Nuper ab aliquo interrogatus sum, cur Rumor Varius ratas partes magis animum delectantes relaxantesque contineat quam artibus variisque disciplinis instruentes.

Litterae ad legentes — Vita Amici
In honorem Amici, socii operis nostri die IXo mensis Iunii MCMLXXXIII diem natalem suum LXV celebrantis curriculum vitae divulgamus, quod nobis ipse publicandum misit. — Natus sum…

Cantemus, o amici!
Viae Romae (Streets of London)

In memoriam Mariae Callas, Cantus Musae
Carmen. Metrum sapphicum.

Facete lepideque dicta
De aetatum celeritate; Optumum in hoc genere; Lapsus linguae; Quantum differt! Apud nosmet numquam; Intra narcosim

Aenigma parvum
Quadratum magicum (verba quattuor)

Aenigma quo praemium accipi potest
Verba decussata

Solutiones
Quadratum magicum (verba sex)

Facete lepideque dicta
Momentum temporis optumum; Lepos niger (schwarzer Humor); Gratulor! Blanditiae ancipites; Descriptio nimis colorata; Facillimum intellectu

Tragoedia Beniti Mussolini (Pars VIII)
Actus III, Scaena II. Officium Ducis in litore lacus Gardensis. Mussolini, assidens scriptorio, aliquas chartas legit. Ad portam pulsatur.


Fasciculum 42

Praefatio: De feriis hoc anno in Italia peractis (1)
Hoc anno ferias aestivas quintum una cum uxore et liberis in Italia peregi. Hoc anno autem novo loco adhuc nondum visitato: in vico nomine "Gabicce", qui ab illo multo celebriore nomine Cattholica spatio unius aut duorum chilometrorum distat. Ibi ad litus maris Adriatici XIV dies ferias degimus dignos, ut memoriae tradantur! Nam res mirae non modo in itinere, sed etiam in ipso vico Gabicce acciderunt, quarum maxime lepidas, si placet, narrare velim.

Solutiones


Facete lepideque dicta
Colloquium cum Papa;Dialogus de conubio; Miles novus cohortis praetoriae Helveticae Vaticanae; Aliquid differt; Imitator vocum animalium;Sententia anceps; Pinacotheca Monacensis

De Seminario Latinitatis Vivae Selestadiensi
Inter diem XXV. et XXX. mensis Quintilis huius anni Selestadii in Alsatia seminarium Latinitatis vivae a patre Caelesti Eichenseero, professore Saravipontano et moderatore Vocis Latinae, gestum est. […] Sed, ut pater Caelestis dicere solebat, Latinitas sine humanitate nihil est. Et intra et extra lectiones gaudium, hilaritas humanitasque semper vigebant. Non semel tantum, sed innumerandis occasionibus datis risu fere rupti sunt seminarii participes, cum a patre Caelesti iocus quidam prolatus esset. Oportet ostendam vobis pauca exempla.

Facete lepideque dicta
Hibernus mirus (Seltsamer Ire); Automataria birota (Motorrad); Litus amoenissimum; Munus natalicium

Litterae ad legentes
Antiqui Romani cubantes cenabant. Quae consuetudo commoda certa habebat. […] Ego iam multos annos supellectile ut adiumento ad libros legendos et ad scribendum utor, quod ipse struxi. Vide additamentum.

Aenigma parvum
Quadratum magicum (verba quattuor)

Solutiones
Verba decussata

Tragoedia Beniti Mussolini (Pars IX)
Mussolini et Clara, manibus ligatis, in subsellio ante murum sedent. Iuxta Benitum Mussolini partiarius armatus est. Nonnulli partiarii civesque circumstant. Arlequinus iuxta captivos stat. Fundus scaenae photographia cadaverum pedibus suspensorum in Platea Loreto amictus est.


Fasciculum 43

Praefatio: De feriis hoc anno in Italia peractis (2)
In fasciculo XLII (RV 7+8/83) scripsi me cetera de feriis in Italia peractis narraturum esse. Illud promissum nunc, si placet, solvam. Unus e ministris, qui in deversorio…

Facete lepideque dicta
Aliud fieri non potuit; In deversorio Reipublicae Germanicae Democraticae

De lectione cum discipulis nuper habita narratur
Ovidii Vergiliique mille circiter versibus lectis nuper in classe primum accessimus ad carmen Horatii, cuius stropham primam hic infra litteris mando:
Aequam memento rebus in arduis
servare mentem, non secus in bonis
ab insolenti temperatam
laetitia, moriture Delli.

"Eheu nos miseros!", exclamavit Iacobus, "Intellego nihil nisi…»


Monumenta historica Bratislavae urbis gentis Slovacae
Multa monumenta historiae in urbe Bratislava gentis Slovacae exstant, quae visitatorum huius urbis admirationem magnam iniciant. […] In summo monte supra Danubium castrum in saec. IX exstructum eminet, potens propugnaculum regni Magnae Moraviae factum est. Maria Theresia regnante castrum reconstructum erat, sed…

Aenigma parvum
Quadratum magicum (verba quattuor)

Solutiones
Quadratum magicum (verba quattuor)

Solutiones
Quadratum magicum (verba quattuor)

Facete lepideque dicta
Iterum apud medicum psychiatrum; Inter amicos; Iterum in deversorio

Laus birotae (Mir si mit em Velo da)
Carmen.
Est birota res practica,
non obest celebrando.


Litterae ad legentes
Felicissime accipiam inscriptiones cursuales…

Magnus nuntius faustus propitius fere incredibilis
In nostra quoque urbe Palo nomine, quae totius Beneharnensis regionis princeps est urbs, hodiernis his nostris temporibus regionalis statio radiophonica instituta est, cuius transmissionis radii in tota Aquitana regione accipiuntur. […] Ultimi verniculorum sermonum cultores venerunt requirentes, ut variis popularibus loquelis, ut ex. g. Occitana, Vasconica, Provincialis, Catalana atque adeo Zamenhofiana mala vox aliquid latrandi haberet per iniquas undas.
Quibus appetitibus cum augustum XV hominum Concilium constanter annueret, Lyceorum discipuli studiorumque Universitatis studentes Latinum discentes sermonem in radiophonicis transmissionibus Latino sermoni quoque locum petere voluerunt…



Fasciculum 44

Praefatio
Quae sunt ratae partes, quas in hoc libello invenietis?

Solutiones


Quis nobis fabulam facetissimam lepidissimamque publicandam mittet?
De novo certamine inter legentes proposito

De re coquinaria
Discipulae meae secundo anno linguam Latinam discentes persaepe de vita moribusque veterum Romanorum audire cupiunt. Nuper rationem edendi apud Romanos tractavimus.
Ego: heus, puellae, bene attentae este! Hodie cum Romanis edemus.


Tria carmina natalicia
Christule mi,… (Christkindelein…); In Christarbore candelae flagrant…(Am Weihnachtsbaume die Lichter brennen…); Kaschubisches Weihnachtslied

Aenigma quo praemium accipi potest
Verba decussata

Colloquium quasi philosophum
In taberna quadam Turicensi nuper sedebam cenans. Ad proximam mensam duo adulescentes sedebant colloquio immersi. Quorum verba audiebam et hic infra succincte et circiter referam:
A: Silvis nostris, ut dicunt, interitus paratur aëre venenato. Quod pro certo habeo summum periculum esse hominibus omnique vitae.


Solutiones
Quadratum magicum (verba quattuor)

Duo carmina natalicia
Bethlemae nobis natus… (Zu Bethlehem geboren); Tinni, campanula, tinni… (Kling Glöckchen, klingeling…)

Nuntius ad legentes
Felicissime accipiam inscriptiones cursuales…

 
© Editions Eclectica 2006-2009 |  Contact Réalisation NetOpera | PhotOpera