RUMOR VARIUS
|
|
Anno 1983 - fasciculum 44
Praefatio
. Cari legentes Quae sunt ratae partes, quas in hoc libello invenietis? Ei insunt — quia in fine mensis diem natalem Christi celebrabimus — nonnulla carmina natalicia, quae a saciis operis e lingua Germanorum Latine versa sunt. Talia iam prioribus annis mense Decembri divulgabamus ea mente, ut ille sensus placidus, qui homines — imprimis liberos, pueros puellasque — tempore diei natalis Christi complere solet, carminibus canendis amplificetur. Et hoc libello iterum aenigma magnum a Daniele Weissmann compositum invenietis, quo recto soluto nobisque misso Fortuna adiuvante sortibusque coniectis praemium accipietis. Legetis etiam de novo certamine inter legentes instituto, quod e fabulis fingendis nobisque mittendis constat. Quo certamine efficiatur, ut animus legentium inflammetur, ut nobis saepius symbolas publicandas mittant. Orandum est enim ut vos, cari legentes, saepius ita faciatis, non modo dum hoc noster certamen manet, sed etiam futuris temporibus! Rumor Varius enim non florebit nisi semper ratis partibus vestra manu confectis missisque aletur; iterum memorandum est illud vetus propositum, ut curent singulos fasciculos non modo redactores, sed etiam vos, cari legentes, qui collegio redactorum non insidetis. Est enim Rumor Varius flori tenero comparandus: ut is morietur, ubi aqua caruerit, ita ille evanescet, ubi ratis partibus a vobis missis nimis diu eguerit. Invenietis in hoc fasciculo novam symbolam, quam nobis Barbara Maier de re coquinaria misit et symbolam novam amici nostri Emanuelis Bernard. Quas vobis legendas commendo et multas alias! Restat, ut diem felicem natalem Christi celebretis. Sit non modo vobis, sed toti mundo novus annus MCMLXXXIV felix, faustus fortunatusque! Et novo anno rogo, ut Rumori Vario fidem praestetis non modo legentes, sed etiam ratis partibus a vobis compositis eum augentes. Ita efficietis, ut libellus noster et in posterum manebit, qualis esse ei est propositum: Forum vel scaena, qua sua quisque opera Latina cuicumque Latinitatem amanti ubique terrarum habitantique iucundi aliquid praebeat. Valete! Udalricus Aeschlimann |
|
© Editions Eclectica 2006-2009 | Contact Réalisation NetOpera | PhotOpera |