Eclectica
 
 
 



Imprimer


RUMOR VARIUS
Anno 1983 - fasciculum 41
Praefatio

.

Cari legentes,
Nuper ab aliquo interrogatus sum, cur Rumor Varius ratas partes magis animum delectantes relaxantesque contineat quam artibus variisque disciplinis instruentes. Fortasse etiam inter vos, cari legentes, sunt qui desiderent, ut aut unum aut alterum genus in nostro libello colatur aut, ut adhuc fuit, utrumque.
In collegio redactorum quoque diversae sententiae de hac quaestione audiuntur. Sententia autem, quae in collegio redactorum prominet, haec est: Quicumque Rumorem Varium leget, inveniet in omni fascicuo aliquam ratam partem cor suum delectantem. Qua de causa in omni libello non modo ratae partes delectantes divulgari solent, quae animo facillime perspici et legi possint, sed etiam artibus et litteris instruentes, quae legi intelligique nequeant nisi scientia artium vel litterarum adhibita.
Qui illius modi ratas partes desiderant, sunt linguae Latinae tirones, discipuli, qui scholam frequentantes cottidie disciplinis variis erudiuntur et interdum desiderium otii habent; qui huius modi ratas partes desiderant, sunt Latinitate progressi, magistri, professores linguas antiquas in universitatibus docentes velut domini dominaeque, qui olim linguam Latinam in schola discebant et nunc curant, ne huius artis scientia in oblivionem veniat.
His Latinitatem amantibus Rumor Varius semper aliquid lectu dignum ferat.
Valete!
Udalricus Aeschlimann

Dabam Turici, die XXVIII mensis Maii anno MCMLXXXIII.

 
© Editions Eclectica 2006-2009 |  Contact Réalisation NetOpera | PhotOpera