Eclectica
 
 
 



Imprimer


RUMOR VARIUS
Anno 1983 - fasciculum 39
Facete lepideque dicta

.

Consilium bonum et laudabile

Medicus psychiater aegroto:
Praecipue, inquit, ante omnia, noli, tibi licitum concessumque est, stomachari aut indignari. Abice omnia, quibus gravius commoveris, simpliciter ex fenestra!

Tum aegrotus:
Gratias tibi ago maximas, medice mi, id reapse libenter faciam, praecipue rationem (Rechnung) tuam, quando veniet!



* * * * *


Res quam difficillima

“Aegrotus ille” medicus psychiater dicit assistenti medico “se immortalem esse arbitratur. Nostrum nunc est (officium) ei persuadere de contrario!”

* * * * *


Collectio mira

Aegrotus:
Medice mi, inquit, familia mea gravius commovetur, quoniam omnem pecuniam meam erogo expendoque pro discis radiophonicis!

Medicus psychiater:
Id flocci, id ne fit quidem facias neque de illa re labores, novi iam multos cultores seu amantes rerum musicarum, qui sescentos discos radiophonicos possident!

Aegrotus:
Potest fieri, sed quod ad memet attinet, amans rerum musicarum omnino non sum, egometipse solum foramina parvula illa in medio discorum colligo!




* * * * *


Sigarum desideratum

Mercator sigarorum:
Illud profecto, inquit, est sane admodum bonum sigarum, spectatissime vir, quod enim offerre possis unicuique homini!

Tum emptor:
”Potest fieri”, respondet, “sed mallem emere sigarum, quod egometipse possim fumare!”



* * * * *


Fallacia

— Specta ad illum virum, qui per infinitas horas iam quaerit dupondium!
— Quomodo autem scis eum accurate dupondium quaerere?
— Sum enim egometipse, qui intercepi illum!

* * * * *


Mortui aegrotari nequeunt

In Actis Diurnis nuperrime legi domitores ferarum (bestiarum) aetate progredescente rarissime rheumatismo affectos esse.

Potest fieri, sane, nam rarissime ad aetatem progredescentem perveniunt!



AMICUS

 
© Editions Eclectica 2006-2009 |  Contact Ralisation NetOpera | PhotOpera