Eclectica
 
 
 



Imprimer


RUMOR VARIUS
Anno 1983 - fasciculum 39
Litterae ad legentes

.

Seminarium Latinum

Cuicumque cordi est Latinitas viva, id est lingua Latina hodiernis temporibus adaptata, et quisquis discere cupit vere et currenter Latine loqui, is invitatur in seminarium Latinum, quod erit mense Augusto huius anni Selestadii (Sélestat/Schlettstadt) in Alsatia (Elsass).

Hoc seminarium Selestadiense inter diem primum et sextum mensis Augusti susceptum moderabit Pater Caelestis Eichenseer, professor Saravipontanus (aus Saarbrücken) et editor "Vocis Latinae", vir Latine loquendi toto in orbe terrarum longe peritissimus.

Si plus de eo seminario accipere velitis, vertite vos aut ad Prof. P.C. Eichenseer aut ad Martin Meier.


Nuntius ad legentes ubique terrarum habitantes

Felicissime accipiam inscriptiones cursuales quam maximas Rumorem Varium legentium Latinitatisque cultorum, qui extra Europam vivunt. Optatissimum enim est mihi scribendi commercium habere et pergere Latino sermone et temporibus nostris cum incolis remotissimorum locorum.

Omnes, qui hunc nuntium legunt idemque desiderium habent, rogo ut mihi respondeant litteris.

Prof. Florindo di Monaco

 
© Editions Eclectica 2006-2009 |  Contact Réalisation NetOpera | PhotOpera