RUMOR VARIUS
|
|
Anno 1983 - fasciculum 39
Polyhymniam salutatum venimus…
. Heus, heus, amici, iam tempus est, ut in viam nos demus! Hodie a Polyhymnia Musa tecto ac domo recipiemur. Mediolani enim saltabitur. Nos quidem saltatum non ibimus. Spectaculum pantomimorum in locis nomine Sancti Siri (San Siro) ante Mediolani portas sitis percipiemus. Modo ne tardius illo veniamus, quam decet. Inspicite horologium, gnomon iam attigit horam septimam! Litoribus Verbanni lacus discedentes curru automobilio recta Mediolanum petimus. Ecce loca illa ludis gymnicis praeclara! Hic est natus alter campus Martius. Hic homines omni modo corpora exercere solent. Follem aut pedibus aut pugnis mittunt. Pugilantur, exercentur pila more Britannorum, birota vehuntur… Hodie autem Polyhymnia de athletis triumphum aget. Societas Russa artis saltatoriae exercendae, Beriozka nomine, spectatoribus saltationes gentis huius proprias praebebit. Qua de societate optima fama est. Nos quoque suspensis animis spectaculum exspectamus. Permulti homines illo loco sunt, ubi tesserae veneunt. Nos quidem beatos nos dicimus. In Helvetia tesseras emere potuimus. Spectaculo in aedibus secundum horum temporum mores constructis locus datur. Pro Iuppiter! Russi sane sumptibus non parcunt. Pantomimi pantomimaeque, aetate florentes, saltationes choreasque pulcherrimas dant. Saltant atque cantant more Cosacorum, more Russiae septentrionalis, more Siberiano… Variatio semper delectat. Pantomimi iuventute ac viribus rem gerentes merito acrobatae dici possunt et virgines lepidissime saltant. Nihil supra! Plausum damus semel atque iterum. Non solum ex arte saltandi, sed etiam e vestitus pulchritudine incredibilem voluptatem capimus. Inter saltationes Siberianas "venatio ursi" nobis maximam admirationem movet. Pantomimi venabulis armati ursum vera pelle ursina tectum agitant. Ursus autem venatorem optimum se praebet. Modo venatores agitat calcem iis impingens, modo impetum eorum repellit, modo pro mortuo tollitur. Ei sane immaniter bene est. Venatores in fugam dat et, viris fugatis, voluntatem puellarum sibi conciliat. Urso iure maxime plaudimus. Tum virgines solae in scaenam prodeunt partes florum agentes. Oculos pascimus campo variis floribus consito. Convenientia consensusque colorum motuumque omnium iudicio probantur. Qui nitor, quae gratia! Et cantus ad aures nostras suaviter accidunt. Saepe modos scimus, verba autem nescimus. Horae praetereunt. Spectaculum prospere succedit. Ultimo pantomimo more Cosacorum incredibili celeritate peracto animi spectatorum maxime excitantur. Par praemium labori! Pantomimi pantomimaeque maximis laudibus efferuntur. Nocte appetente iterum in viam nos damus. Via expedita litora Verbanni lacus expetimus. Caelum hibernum mirum in modum serenum est. Perbelle valemus. Species spectaculi etiam nunc in oculis nobis versantur. Meritam debitamque gratiam Polyhymniae Musae referimus. Barbara Maier |
|
© Editions Eclectica 2006-2009 | Contact Réalisation NetOpera | PhotOpera |