RUMOR VARIUS
|
|
Anno 1983 - fasciculum 39
Facete lepideque dicta
. Apud psychiatrum Medicus psychiater: Heus, nunc tecum experimentum simplex conabor! Quid eveniret, si aurem sinistram tibi desecarem? Aegrotus: Amplius audire non possem! Medicus: Et quid eveniret accideretque, si tum etiam aurem dextram tibi desecarem? Aegrotus: Nihil amplius videre possem! Medicus: Quare nihil videre? Aegrotus: Quoniam petasus meus tum delaberetur (et oculos tegeret)! * * * * * Temporum transvectio Cum die XXIVº mensis Sextilis seu Augusti - die festo Sancti Bartholomaei Apostoli - anno LXXIXº post Christum natum, ab urbe autem condita ante diem IXm Kalendas Septembres - pridie Opiconsivia, postridie Volcanalia - anno DCCCXXXIIº (1) eruptio Vesuvii Montis ignium Pompeios, Herculaneum Stabiasque obruisset et extinxisset, tum ipsum fatum calamitosum etiam fabulam in Amphitheatro Pompeiano locum habentem et datam interruperat. Anno autem a ab incarnatione Domini Salvatoris Redemptorisque MDCCCLXIIº, ab urbe condita autem anno MMDCXVº, - excavationibus urbium obrutarum deletarumque feliciter iam peractis — ipso loco spectacula nova denuo exorsa sunt Antonio Langino principe gregis histrionum Pompeianorum duce et auctore. Vir ille clarissimus autem invitationem ad spectacula celebranda civibus curiosis oppidi promulgavit verbis amplissimis his: “Theatrum oppidanum Pompeianum die Solis seu dominico proximo aperietur cum dramate musico “Filia regimenti†(Italice: La figlia del reggimento) compositoris illustrissimi Dominici Caietani Mariae Doniceti (vulgo Italice: Damenica Gaetana Maria Danizetti, 1797-1848), posteaquam olim collega meo Quincto Martio rectore et duce et auctore tragoedia “Troades†(cui titulus) poetae spectatissimi Lucii Annaei Senecae (4 a. — 65 p. Ch. n.), viri aetatis suae summi et optumi, acta erat. Ex quo (tempore) spectacula per MDCCC (mille octingentos) circiter annos intermissa erant. Nunc autem spectatores egregios oro obsecroque, ut benevolentiam decessori meo olim tam evidenter tributam in posterum mihimetipsi concedant. Indicem (2) enim spectaculorum seu ludorum scaenicorum celebrandorum indice ludorum decessoris mei Quincti Martii summo ingenio praediti dignum me ficturum esse sollemniter polliceor promittoque!†1) Confer descriptionem eruptionis Vesuvii Montis die XXIVº mensis Augusti anno LXXIXº habitae Gaii Plinii Caecilii Secundi minoris, 61—113, filii Lucii Caecilii Secundi atque Pliniae (sororis Gaii Plinii Secundi maioris, 23-79) in Epistularum libris X, libro VIº, 16 ad Cornelium Tacitum missam. 2) index spectaculorum seu ludorum scaenicorum: Spielplan AMICUS * * * * * Sermocinatio inter amicos Alter: Scio enim tete ter iam viduum esse factum. Quomodo omnino id accidere potuit? Alter: Uxor prima veneno boletorum periit! Alter: Et uxor secunda? Alter: Eodem modo veneno boletorum periit! Alter: Magnopere insolite! Atque tertia, ea fortasse etiam veneno boletorum periit? Alter: Minime gentium, nullo pacto, neutiquam, periit ea cranii fractura! Alter: Quare solum ea cranii fractura et non veneno boletorum periit? Alter: Noluit edere eos boletos! * * * * * Interpretatio mira Medicus psychiater: Affecta es profecto rarissima perfectissima, absolute classica paranaoia! Aegrota tum: Veni ad tete, inquit, ut a tete curer, non autem, ut a tete admiratione afficiar! AMICUS * * * * * Radiophonum Erivanense respondet Q.: Potestne hodie iam dici, quae membra contenturum sit Concilium Summum Sovietivum (1) anno MM p.Chr.n. electum? R.: Non potest. Hoc factum inquirentes accepimus proxima hebdomade folia huius electionis eventum continentia esse raptata. *** Q.: Estne definitio vere marxistica—leninistica currus cataphracti (2)? R.: Est. Currus cataphractus est vehiculum bene aptum ad excursiones in terras alienas amicas faciendas, quod et sclopetando (3) salutare potest. *** Q.: Adam Evaque primi homines socialistici fuisse traduntur. Verum necne? R.: Verum. Adam Evaque parce vestiebantur, exiguis modo ciborum copiis egebant neque ipsorum domum possidebant. Attamen se paradisum incolere aestimabant. *** Q.: Ubi primae electiones socialisticae fuerunt? R.: In paradiso. Deus Adami Evam dedit verbis his: “Ecce, elige mulierem ex praesentibus!†*** (1) Concilium Summum Sovieticum: Oberster Sowjet (2) currus cataphractus, -us, -i: Panzer (3) sclopetare: schiessen — sclopetando salutare: Salut schiessen Q.: Quaestio R.: Responsum Martinus Meier |
|
© Editions Eclectica 2006-2009 | Contact Réalisation NetOpera | PhotOpera |