RUMOR VARIUS
|
|
Anno 1983 - fasciculum 39
Tragoedia Beniti Mussolini (Pars VI)
. Actus II Scaena III: Aula vacua ubi Concilium Magnum Fascisimi conveniet. Senatores (circa XV—XXV) induti erunt civilibus vestimentis. Paulo post Arlequinus intrat. Arlequinus: (Post piroettam ad spectatores loquens) Ave! Ave! Nunc demum finem Ducis appropinquamus. Magnum Concilium contra eum censuram feret - quam mirabile! (Ridet.) Deinde deprehendetur ab Rege amicissimo suo - etiam mirabile! (Ridet.) Et in carcerem conicietur. Nova gubernatio Italiae, expectans hostes victuros esse, gloriosa repentina conversio, bellum contra sociam Germaniam indicet ut Italia cum victoribus ad tabulam pacis considet. (Longe ridet.) Mirabile! Mirabile quanta facilitate emergere ex gravissimis difficultatibus paula subtilitate quisquis possit! Caput est non nimis in serium se tenere. Napoleo, Caesar, Hannibal nullum sensum leporis (1) habuerunt, qua de causa eis male evenit. (Pausa) Faciem eius videre volo cum intelleget omnia circum se dissolvi, liquefieri ut nix in sole, et se ipsum in carcerem iturum esse. Stultus! Voluit gloriam Romae restituere. Habuimus alium ei similem, fortasse audivisti de eo, appellabatur Cola Rienzi. Hic locus tam plenus est historiae ut omnia genera personarum inveniri possint. Cola Rienzi, ut Dux, est unus ex eis quos "resuscitatores" appello. Voluit resuscitare gloriam Romae, ut si mortui resuscitari possent. Vultisne cum eo congredi? Cum eo loquamur dum initium conventus Magni Concilii expectamus. Delectemus! Utar mea… hem… arte magica ad spiritum eius huc convocandum. Arlequinus tussit, nonnullas piroettas et nonnullos gestus facit ut si ritum magicum perficeret, aliqua verba ut abracadabra muttit, et murmura insolita emittit. Paulo post homo mediaevalibus vestimentis indutus in aulam intrat. Arlequinus: Ave! Honor ultimo tribuno Romano! Meministine mei? Cola: (Quasi stupefactus consistit, spectat Arlequinum et post pausam parvam.) Tu iterum! Quid vis? Arlequinus: Te iam diu non vidi et volui tecum loqui. Cola: Nolo! Sine me ire! Arlequinus: Quaeso, temporum praetenitorum gratia! Habeo solum quaestionem unam: cur id fecisti? Curiosus sum. Cur? Voluistine Caesar, seu fortasse Augustus aut Caligula, Nero, Vespasianus, esse? Quis? Voluistine magnus esse? Dic mihi, cur voluisti restituere gloriam Romae? Cola: Cur mihi necesse est tibi dicere? Arlequinus: (Solemniter ac mordaciter) Quia historiam semper necesse est scire. Cola: (Post pausam) Roma gloria mundi erat. Roma sola nobilis et civilis erat in orbe. Roma erat mundus. Tanta gloria perdi non poterat. Aiunt cupiditatem honorum animam meam rosisse. Cupiditas honorum! Ut si magnanimitatis desiderium supervacuum ac inutile esset! Ut si cupiditas honorum frenum, non incitamentum necessarium homini esset. Magnanimum somnium sicut marcidus follis conlaberetur nisi igne ambitionis sublevaretur. Meta mea renovatio gloriae Romae erat. Somnium meum erat. Volui Urbem Aeternam a luto et limo sublevare. Dicunt divitias et cupiditatem potestatis me caecavisse…vitium meum fuit…peccatum meum…sed metam somniumque meum non foedavit…reges mundi legatos miserunt. Rursus legatos Romam miserunt. Ad breve tempus Roma Caesarum denuo caput mundi fuit. Denuo, post mille annos, viae Appiae lapides viderunt legatos ex terris longinquis Romam in reverentia venientes. Illi non aurum argentumque nec gemmas et sericum portabant, sed quaestiones. Responsa sapientiae Romae petebant. (Pausa) Romani tamen non aderant. Discesserant. Solum larvas suas reliquerant… umbras… Romani mei solum larvae suorum maiorum erant… (Caput demittit. Pausa.) Arlequinus: Bene, bene. Gloria Romano tribuno. Gratias tibi ago…vale! (Cola lente exit.) Arlequinus: (Spectatoribus) Audivistisne eum? Tantum hi omnes speciem nobilium virorum gerunt! Me levitatis eorum animorum piget. Cognovi quid diceret sed vos eum audire volui. Hi omnes tantum sese in serium tenent! Nec mirum eum lynciatum (2) esse. Nunc finem Beniti Mussolini, alterius resuscitatoris, videamus. Arlequinus post aliquam supelectilem evanescit. Post brevem pausam senatores Magni Concilii Fascismi intrant et tacite in suis stationibus considunt. Paulo post Mussolini intrat. Surgunt omnes quoad Mussolini considit. Mussolini: Contubernales, hunc conventum Magni Concilii Fascismi apertum declaro. Vobiscum disserere volo de statu rerum atque de facultatibus in arbitrio nostro ad fortunam belli mutandam. Documenta vobis missa novissimos nuntios de statu rerum in vaiis frontibus continent. Etiam relationem recepistis de progressione conatuum nostrorum ad terriloquelam (3) eradicandam, atque relationem de commeatu et mercimoniis in mensibus sex insequentibus.(Pausa) Profecto nostri Germanique multas clades acceperunt, et bellum in summo discrimine est. Dissensio et terriloquela (3) comites cladis, in re publica progressae sunt. Fortasse disserere de hoc velitis antequam de facultatibus nostris et de eo quod facere velim disseram. Disceptatio aperta est. Pausa longa. Senator Concilii manum levat. Mussolini: Dic. Senator: Potestne fieri ut Italia et Germania cum Britannia et Statibus Unitis pacem separatam componant, ut omnes copias nostras in Russiam conligant? Mussolini: Non potest. Ciano manum levat. Mussolini: Dic. Ciano: Patriae nostrae pars invaditur. Hostes in omnibus frontibus progrediuntur. Ut videtur, nostri efficaciter resistere non possunt. Armorum instrumentorumque egemus et Germani, ut videtur, haec nobis suppeditare aut non possunt aut nolunt. Animus nostrorum afflictus est atque in civitatibus inopia frumenti furit. In ancipiti status rerum est. Res novae fortasse necessariae… Senator: Fidem nostram erga Ducem confirmemus! Alius Sen.: Immo res novae necessariae sunt! Alius Sen.: Condiciones pacis inveniamus… Alius Sen.: Si Germani adiuvare nolunt, cur bellum continuare debemus? Mussolini: (Manum levat, silentium sequitur.) Pax non obtinenda nisi nos sine pactione tradimus. Hostes saepe hoc confirmaverunt. Pax separata a Germanis ut proditio aestimaretur atque dedecus Italiae esset. Ciano manum levat. Mussolini: Dic. Ciano: Si pacem conciliare non possumus, profecto duae solae optiones supersunt: victoria aut deditio. Certe, Dux, consilia ad cursum belli convertendum habes. Certe omnia perdita non sunt atque victoria etiam nunc possibilis. Tamen, in hac disputatione, ut gubernatio reipublicae sumus… Mussolini: (Interrumpens) Hoc corpus consultorium neque vero gubernatorium est! Ciano: Certe. Dico forum supremum ad tales res tractandas. Puto seriam disputationem de statu rerum exigere nos omnes optiones considerare. Si clades nostra inevitabilis sit, quid faciamus? Mussolini: Sane, talem optionem, consideremus. Si hodie cladem esse certam disceremus, quid faceremus? Utrum nos traderemus sine ulla pactione ad servandum servanda, an usque ad acerbum finem pugnaremus? Utrum eligeremus iter prudentis an fanaticam pugnam eius qui ad moriendum paratus se tradere nescit? Confido vos omnes putare fanaticum ardorem non idoneum rebus publicis atque salutem populi unicam metam gubernationis. Concordo. Salus patriae ante omnia. Sed hoc est problema: quae optio magis proderit patriae? Deditio, ut servetur, quod servari potest? Iter moderationis? Iter prudentiae?…Vere hoc est quod Italia per quindecim saecula fecit. O! Per illud tempus sapientissimi, prudentissimi fuimus! Usi sumus omnibus dolis quos astuta mens nostra machinari potuit. Saepenumero perdidimus, sed semper conati sumus convertere, mutare, invertere, circumagere, nos tradere et, ante omnia, servare quod servari potuit. Ita orta est Italia quam nos Fascisti invenimus cum imperium assumpsimus. Parvam callidam Italiam doli levantini, astutae proditionis, parvam callidam Italiam quae perdiderat, post saecula negotiationum subdolarum, honorem et dignitatem. (Pausa) Non puto novum iter moderationis et prudentiae patriam nostram iuvaturum. Pausa longa. Senator: Vivat Dux! Vivat Italia! pausa brevior. Ciano: Facile…facile est aliquando mortem ac miseriam milionum leviter iubere propter quaedam principia, praecipue si nobilia existimata. Socii nostri Iudaeos necant et nos, huic facinori non adversantes, complices sumus. Nunc ruinam Italiae et mortem innumerabilium Italorum contemplamur. Fortasse morari atque conditionem nostram iterum aestimare debemus. Fortasse considerare debemus si novum consilium aut nova philosophia nationem nostram gubernare non debeat. Fortasse contemplari debemus si in vertice stultitiae simus, qui incipiens cum adlectantibus sententiis ut "Melius est diem unum sicut leo quam annos centum sicut ovis vivere!" finem in horrore mortis ac in incubo ruinae habeat. Senator: Verum! Pax nobis necessaria! Alius Sen.: Vivat Ciano! Alius Sen.: Vivat Dux! Senatores: Dedecus! Pax! Perfidia! Proditio! Germani nos deseruerunt! Traditio! Deditio! Pax! Mussolini: (Manum levat, silentium sequitur.) Aperte lepra terriloquelae etiam nonnullos senatores Magni Concilii Fascismi infecit! Hostes novam victoriam consequuntur. (Pausa) Volo vos monere futurum Italiae per generationes venturas in discrimine esse. Videntur aliqui inter vos suggerere me officium deponere…abdicare…hoc significaret finem Fascismi…tempore belli…sequelas immensas haberet. Senator: Rogationem fero (4) ut imperium militare Regi detur atque ut Rex imperio constitutionali suo utatur ad novam gubernationem formandam. Ciano: In rogationem dico (5). Mussolini: Hoc concilium solum consultatorium est. Nullam potestatem habet! Rogatio inanis est! (Pausa) Nihilominus rogationem ad punctum ferri (6) permittam. Videamus illos qui pro clade sunt! (Pausa) Qui pro rogatione sunt manum levent! (Multi manum levant.) Qui contra sunt… (Pauci levant manum.) Plerique pro rogatione sunt. Rogatio perfert (7). Pausa longa in silentio. SIPARIUM (1) sensum leporis: sense of humor (2) lynciare: per furorem plebis occidere (3) terriloquela, -ae: defeatism (4) rogationem ferre: to submit a motion, to move / einen Antrag stellen (5) in rogationem dicere: to second a motion / einer Motion beistinimen (6) ad punctum ferre: to bring to a vote (7) rogatio perfert: the motion carnes / der Antrag ist angenommen. Scripsit © Plinius Prioreschi, 1978 In Latinum converterunt: Ernestus Brehm Thomas Coffea Plinius Prioreschi Pars 1 - 2 - 3 - 4 - 5 - 6 - 7 - 8 - 9 |
|
© Editions Eclectica 2006-2009 | Contact Réalisation NetOpera | PhotOpera |