RUMOR VARIUS
|
|
Anno 1983 - fasciculum 39
Praefatio
. Cari legentes, Sit vobis novus annus MCMLXXXIII faustus, felix fortunatusque! Hoc fasciculo IXL, quem manibus tenetis, quasi soliemnem diem natalem quintum Rumoris Varii celebrare possumus, nam primus Rumor Varius die XXIIXº mensis Februarii anno MCMLXXVIII editus est. Mirum est videre quantum noster libellus his quinque annis semper melior factus sit. Primus fasciculus enim, de quo supra dixi, e duobus foliis tantum constabat salutationem editorum ad legentes paucissimorum verborum continentibus velut aenigma discipulis scholam AKADem (quod est gymnasium, cuius rectores singulas editiones libelli semper stipendiis pensis auxiliantur) frequentantibus facile solvendum. Si illum primum cum praesenti Rumore Vario comparaveritis, exclamabitis "Quae mutatio speciei! Quae variatio semper aucta ratarum partium libellum adhuc exornantium!" Profecto aperte dici potest singulos fasciculos quinque praeteritis annis ad animos legentium delectandos semper aptiores factos esse! Quod est meritum non modo collegarum collegio redactorum insidentibus, sed etiam multorum Rumoris Varii amicorum, qui partim in Helvetia, partim in terris maxime remotis orbis terrarum habitantes semper nova argumenta publicanda miserunt, mittunt, mittent. Cum ea re maxime delecter, tamen doleo, quod, ut iam in prioribus praefationibus saepius deplorabam, maxima pars discipulorum gymnasia ubivis terrarum frequentantium, quos Rumor Varius in numero amicorum ducit, interdum aliquam ratam partem propria manu scriptam publicandam nobis mittere non audent. Cuius rei quae sit causa non intellego, eo minus quod aliquam ratam partem brevem Latine scribere facile est, etiam iis, quorum peritia Latine loquendi scribendique licet sit parva vel raro usu linguae Latinae diminuta. Ne timeant discipuli, qui nobis argumenta Latine composita mittere velint, ne errores in suis ratis partibus fortasse inventi et Rumori Vario impressi sibi dedecori sint! Nam a redactore emendati erunt prius quam in nostro libello publicabuntur! Nomen autem cuiusque emittentis "ad maiorem gloriam auctoris" libenter sub ultima linea ratae partis additum publicabimus. Ergo inter omnes legentes imprimis discipulos linguam Latinam discentes iterum oro, ut nobis et hoc novo anno epistulas et fabulas Latine compositas divulgandas mittant! Nam libellus noster vivat non modo ex argumentis, quae a collegio redactorum proveniunt, sed floreat et crescat magna ex parte etiam ex ratis partibus discipulorum Latinitatem colentium! Valete! Udalricus Aeschlimann |
|
© Editions Eclectica 2006-2009 | Contact Réalisation NetOpera | PhotOpera |