![]() |
RUMOR VARIUS
|
Summarium annuale
Anno 1982 - fasciculum 37
Fasciculum 37 Praefatio Paucis diebus ante accepi epistulam a nostro socio Florindo Di Monaco. Nuntiat enim Florindus litteris illis: …"Cum magis magisque in studia Latinarum litterarum incumbam libentissime, mihi placet Te certiorem facere me exeunte anno MCMLXXXIo magna laude honestatum esse in XXIVo Certamine Vaticano praesentique anno nomisma aureum meruisse in Certamine, quod Academia Vergiliana, Mantuae constituta, solemniter indixit ut celebraretur bis millesimus annus ab obitu…" De Socrate philosopho (3 et ultima) Socratis oratio apud iudices post damnationem. Socrates iam capite damnatus apud iudices illam praeclaram orationem habuit, qua, cur mortem non timeret, explicavit et negavit mortem aliquid mali esse. Litterae ad legentes Correctio mendi typographici: "Myosotis" in lingua Itala "Nontiscordardime" (RV 7+8/82, Litterae ad legentes). Nox Hauaiana Carmen. Metrum asclepiadeum. Verbum falso intellectum Facete lepideque In urbe Buenos Aires Duundecim (Der Zwölf-Elf) Carmen composuit Christianus Stella Matutina (Christian Morgenstern), vertit Martinus Meier Duundecim laevam tollit. et media tunc nox init. Obstupens stagnum auscultat et saltucanis eiulat. Aenigma Aenigma forma quadrati magici (verba quattuor) Solutiones Quadratum magicum (verba sex) Scintilla spei Cremonae, cum superior aestas arva iam dealbaret, mense Iulio, Gregoriani cantus periti multis e gentibus quisque suae artis alendae gratia frequentes coierunt. At, pro dolor, pauciores meminisse videbantur, cuius linguae melos adeo carum natura consors fuisset! Quocirca cum scholae tum sacra praeter carminum modulamina variis sermonibus vernaculis sunt peracta. Unus autem vir… Tragoedia Beniti Mussolini (Pars IV) Actus II, Scaena I. Conclave cum magna fenestra domi Beniti Mussolini Romae. Domina Rachel acubus texens et filia Edda (uxor Galeatii Ciano) sedent in sellis. Domina Rachel modeste vestita plane humili genere nata, Edda elegans et urbana. Ancilla cafeam ministrat. Facete lepideque dicta «Turici in oppido Helvetiae in deversorio quodam…; Quot anni?; Tussis supecta |
|
© Editions Eclectica 2006-2009 | Contact Réalisation NetOpera | PhotOpera |