RUMOR VARIUS
|
|
Summarium annuale
Anno 1982 - fasciculum 34
Fasciculum 34 Praefatio Hodie pauca ratis partibus, quae in hoc fasciculo sunt, anteponam. Numerus enim earum tantus est, ut paginae XX huius libelli ad eas ferendas vix suppetant. Litterae ad legentes (pars altera) Latinitatem penitus perdiscere, percipere, pernovisse non cuivis homini contingit, nam maximum vitae vitium est, quod tam brevis et imperfecta est, sed tantum labore strenuo sibi parare, quantum omnino potest, id nobis dignum siet, ut expetatur, nam nihil est, quod fieri non possit. Nemo doctus nascitur, sed in mente cuiusvis hominis insidet species eximia quaedam pulchritudinis, omnes trahimur ad cognitionis et scientiae cupiditatem, in qua excellere pulchrum esse putamus, nam docto homini vivere est cogitare. Laudo illud templum Musarum Mediolani situm… Mediolani sunt magna artificia, e quibus exstat illud templum Musarum, nomine Scalae, quod apud homines musicae classicae deditos in altissimo gradu collocatum est. De arte natandi saeculo XVI Turici culta Nicolaus Wynman natus est in Sanensi valle prope Friburgum Uetlandiae in Helvetia. Puer tredecim annorum in thermis tria milia passuum distantibus a Seduno (hodie Leukerbad/Loèche», quo debilitatis corporis sanandae causa simul cum matre sua aliquamdiu moratus est, artem natandi didicit, postquam paene submersus et a spectantibus ex undis servatus est. […] Annis 1536-1538 professor erat linguae Hebraicae et Graecae Ingolstadii. Scripsit opera nonnulla. Ecce "Colymbetes", sive de arte natandi, dialogus et festivus et iucundus lectu: Aenigma Quadratum magicum (verba sex) Solutiones Quadratum magicum (verba quinque) Tragoedia Beniti Mussolini (Pars I) Actus I. Interior magnae aulae. Videtur in scaena solum pars cum fenestra longa ad podium deducente. Mussolini de tergo videtur dum ex podio ad populum contionatur. Ciano, minister rerum externarum gener Beniti Mussolini, legatus Germaniae, legatus Japoniae, legatus Hispaniae et varii alii magistratus gubernationis Italicae adsunt. Omnes a tergo videntur quia Benitum Mussolini ausculantes et spectantes fenestram circumstant. Per totam tragoediam Benitus Mussolini camisiam nigram gerit, militaris ornatus sine insignia. Facete lepide dictum Nicolaus enim Sebastianus Rochus de Campoforti… Litterae ad legentes Vojtech Letko: vestram ephemeridem constanter accipio et semper articulus aliquis laetitia me afficit […]. Si quis per litteras mecum colloqui vellet aut studium librorum commutandorum haberet, respondeat. Martinus Meier: instat paschalis hebdomas, tempus Christiano cuique sanctissimum et saluberrimum. Ecce canticum.» Rochi Habitzky nuntium de diebus, quibus sessiunculae regulares Latinitatis amantibus hoc anno habeantur Duisburgi (scilicet in caupona "Aulae Balcanicae" (Balkanhof) invenitis |
|
© Editions Eclectica 2006-2009 | Contact Réalisation NetOpera | PhotOpera |