![]() |
RUMOR VARIUS
|
Summarium annuale
Anno 1982 - fasciculum 33
Fasciculum 33 Praefatio Pollicemur nos et in futurum tempus operam daturos esse, ut quisque libellus ratibus partis suis maxime inter se diversis cuique legenti aliquid lectu dignum animum delectans offerat. […] Hoc novo anno seriem fabularum titulo "Facete lepideque dicta" divulgare incipiemus. Litterae ad legentes (pars prima) Qui est virtutis fons? Fontem enim virtutis studium bonarum artium esse constat, id est ingenium excolere disciplinis. Haec est vera varietas, vera universitas litterarum. De itinere maritimo nuper facto (2) Erat vesper vel nox iam obscura, hora decima diei a. d. VII Idus Octobres, cum Turici automobile grande (Autocar) escendimus urbem Venetiam petituri. […] Quinta tandem post meridiem hora navem magnam conscendimus oppidum "Dubrovnik" petituram. Cf. narrationis pars I (RV 11+12/81). Ab oppido Dubrovnik, cuius nomen multis annis ante fuit Ragusa, sub vesperum cursum tenuimus Cercyram (Korfu), caput insulae uberrimae arboribus floribusque, ubi per horas IV ambulabamus alii, antiquitatis curiosi, monasterium quoddam visentes, alii, ut ego, in maris sinu… Facete lepideque dicta Maria Anna Marquionissa de Defenso nata de Vico Campi Rotundi, 1697-1780, cum in oeco eius… Litterae ad legentes Paulo ante dies festivos, quibus Christum natum celebravimus, mihi erat militandum per tres hebdomadas illas notissimas cuique Helvetico. Hoste absente magis contra frigora, imbres nivesque, atque, quod est mihi atrocissimum, contra somnum fortiter pugnavimus. […] Quo in prohibendo somno nihil mihi adfuit nisi Latinitas… Aenigma Quadratum magicum (verba quinque) Solutiones Verba decussata Litterae ad legentes Regulares conventiunculae Latinae: Anno 1973 in Germania instinctu Georgii Paucker primum seminarium vivae Latinitatis institutum est. […] Qui multis annis post scholarem instructionem tale seminarium participat, comperit se quidem verba et sententias inde ab initio percipere et intellegere neque vero se ipsum loqui posse, cum sibi verba vocabularii activi, quod dicitur, desint. Paucis autem diebus interiectis facultas ista nascitur ac in dies augetur… De Socrate philosopho (2) De Socratis damnatione. Socrates postquam ante iudices causas disseruit, e quibus se accusatum esse putabat, Athenienses adhortatus est, ut considerarent, quanto eis usui esset quaestiones suae et quid efficerent, si se interficerent. Venetiae «Carmen. Metrum Asclepiadeum: tres Asclepiadei minores et glyconium |
|
© Editions Eclectica 2006-2009 | Contact Réalisation NetOpera | PhotOpera |