![]() |
RUMOR VARIUS
|
Summarium annuale
Anno 1981
Fasciculum 27 Praefatio Subnotantium quoque commentarios nostros numerus nimirum auctus est, maxime vero post illud spectaculum televisorium "Tell-Star" vocatum, quod ut vobis praenuntiaveram (RV 11+12/80, Praefatio, p. 291-293), anni praeteriti a. d. VIII Idus Decembres emissum est. […] Martinus Meier, collega noster… De temporibus longe remotis (1) Nunc narrare cupio, quid illo tempore senserim, plus sexaginta annis ante, cum Turicum veni primum. Tum cum oppidum Curia dimidia parte erat minor quam nunc, Turicum autem… Solutiones Quadratum magicum (verba quinque) Aenigma quo praemium accipi potest Quadratum magicum (verba quinque) Professor et larva Drama trium actuum Commentarii periodici Latini: Vox Latina Vox Latina inscribuntur Latini commentarii periodici, quibus edendis Dr. P. Caelestis Eicheseer, qui est in Saraviensi studiorum Universitate, luculenter moderatur. De legibus XII tabularum: tabula V (pars I) Quis nostrum ignorat leges XII tabularum ius primum scriptum populi Romani et "fontem omnis publici privatique iuris" ut Livius dicit? Has XII tabulas singillatim in libellis subsequentibus Rumoris Varii vobis ostendere velim! Fasciculum 28 Praefatio Scriptorem vel poetam Latinum animis vestris insidentem Latine scribendo e somno excitate! […] Habemus enim amicum Emanuelem Bernard, qui a collegio redactorum corrector constitutus menda emendaverit antequam hoc libello publicabuntur! Nil obstat quin audeatis! Fabula brevis Aliquando, cum calido die aestivo trans silvam post domum meam sitam ambularem, tentorium animadverti, quod pueri vicini fortunam experientes exstruxerant, ut in eo noctem degerent. Epistulae Rumori Vario scriptae Opus esse mihi videtur me introducere apud vos: De temporibus longe remotis (2) Confabulationem repetiturus sum superiore libello incohatam (RV 1+2/81, De temporibus longe remotis (1), p. 317-323), qua de rebus agitur, quas prima pueritia, plus LX annis ante, VIII annos natus expertus sum, postquam ferias aestivas acturus Turicum adveni, neque de omnibus hoc libello diebus, sed de primis tantum narrare mihi est propositum. Fabula brevis Franciscus, ortu filii, primae progeniei, pater felix factus, patri longas epistulas scribebat, quae nihil continebant nisi nuntios de admirabili novo nato suo optime valente. Pater Francisci autem… Aenigma quo praemium accipi potest Verba decussata Solutiones Quadratum magicum (verba quinque) De volatu trans Alpes (Dr Alpeflug) Puella quaedam Turicensis epistula e me quaesivit, num vertendi essem potens carminis Matteriani, quo de viris narratur duobus Alpes transvolare conantibus. Quod cum primo respondissem paene fieri non posse, tamen Musas temptavi. Gaudete! Gaudete! Collegium redactorum: Infra sequitur rata pars a Dr. Jürg Bleiker scripta, quae demonstret linguam Latinam disci non posse nisi studio regularum grammaticae, permultorum verborum, declinationum coniugationumque. Solutiones Fasciculum 29 Praefatio E magno numero epistularum, quae domo editoriae hebdomadibus praeteritis missae sunt, duas excerpo: Quae optime demonstrant quam iucundum saepe sit litteras amicorum Rumoris VariiI legere: Altera a Gaspardo Koch et a Beato Kuhn scripta (e commentariis diurnis, quibus nomen "Blick" est, Latine redditis); Alteram epistulam accepimus ab Antonio et Genovefa Immè. Solutiones Camillus parochus vir erat bene versatus in rebus apertissime denominandis. Aliquando obsceni aliquid factum est, in quo agrorum possessores vetuli ac puellulae ancillae implicati inveniebantur. Intra missae celebrationem Camillus Solutiones Verba decussata Aenigma quo praemium accipi potest Quadratum magicum (verba sex) Colloquium secundum Erasmum Cari legentes, praeter consuetudinem meam nunc non de me sum narraturus, sed de Erasmi colloquiis quaedam detraho, quae adhuc nobis cognitu dignissima puto esse et lectu iucundissima. Monstrare enim ea dixerim homines omnium temporum similes esse talesque nos quales Erasmi aequales fuerint. Carmina a Wernero Bergengruen composita (1) In forum meat femina (Es wott es Froueli z’ Märit ga); Quid, audito, foris sit (Horch, was kommt von draussen rein); De Columbo (Ein Mann, der sich Kolumbus nannt’) Fasciculum 30 Praefatio Nuper aliqui Rumoris Varii amicus me interrogavit, cur in nostro libello raro fabulae publicarentur, quae non modo facile essent translatu in sermone Germanorum, sed etiam — cum inter lectores essent nonnulli linguae Latinae parum periti — brevi tempore perlegendae. Tres narratiunculae breves Tres narratiunculae brevissimae, quibus legendis animus vester delectabitur. Carmina a Wernero Bergengruen composita (2) Totenklage um Samogonski. Solutiones Quadratum magicum (verba sex) Aenigma quo praemium accipi potest Quadratum magicum (verba quinque) Carmen a Christiano Morgenstern composium Testudo (Die Schildkröte) De temporibus longe remotis (3) Confabulationem repetiturus sum superioribus libellis incohatam (Pars I: RV 1+2/81 — Pars II: RV 3+4/81), qua de rebus agitur, quas prima pueritia, plus LX annis ante, VIII annos natus expertus sum, postquam ferias aestivas acturus Turicum adveni.Turici ferias agens aliquando ab amita veniam petivi foras eundi paululum urbis visendae. Narratiuncula brevis Berolini umquam canes duo convenere… Praestat corporis valetudinem praedicari quam pericula morbi ostendi Haud negat quisquam homines, iuvenes non alio modo ac adulescentes vel senes, educandos esse, ut cognoscant, qualia et quanta sint pericula quae subimus in consumendis rebus obnoxios reddentibus. Fasciculum 31 Praefatio De mutationibus in collegio redactorum.Cuncti socii operis Turici convenimus in aedibus AKADis, ubi libellus noster editur. Nobis successor creandus erat in munere, quo adhuc Patricius Hardmeier functus erat. Bene accidit, ut invenerimus Christinam Portner, quae affirmavit se in posterum munere antecessoris libenter functuram esse. Iam adhuc curavit functionaria in aedibus AKADis scripta rectorum gymnasium moderantium. Gaudio maximo fuit nobis novum socium operis in collegio redactorum accipere, virum egregium Varnerium Fridericum Ebelium (Werner Fritz Ebel). Carmen a Carolo Spitteler compositum Desideratiuncula modesta (Das bescheidene Wünschlein) Solutiones Quadratum magicum (verba quinque) Aenigma Quadratum magicum (verba quinque) Narratiuncula «Vagabundus olim vir ecclesiam quandam intravit animo volvens, quo modo… Bernensia Si Bernae a statione tractuum ad Platiam Domus Orborum (Waisenhausplatz) autoraeda pervenire vis… Epistula ab Aquitania Ad Latinitatis cultum fructuosius provehendum studiumque ingeniose pervulgandum ac augendum, alta voce magnisque litteris cultoribus suadere oportet ut et epistularum et taeniolarum magnetophonicarum assiduum geratur commercium, praesertim cum aequalibus externarum gentium ac nationum. Huius generis enim commercium multum iuvat ad amicitias condendas et ad extraneos modos percipiendos… De Socrate philosopho (1) Pauci vestrum Socratem ignorant et plurimis nomen saltem illius clarissimi philosophi notum est […]. De cursu vitae Socratis pauca memorentur. Carmen a Henrico Heine conscriptum «Gentes stultae, gentes caecae sunt… (Die Welt ist dumm, die Welt ist blind… Fasciculum 32 Praefatio Profecto, cari amici, domus editoria Rumor Varius annis praeteritis difficultatibus singulorum fasciculorum edendorum non carebat; tamen Rumor Varius adhuc semper viget, floret, crescit. Iuvat nos intellegere illos, qui olim Rumori Vario tale triste fatum praedixissent, vates falsos fuisse. Seriem epistularum publicandarum coepimus, quam etiam in futurum in Rumore Vario continere velimus. Quid novi in hoc libello invenietis? Cum dies natalis Christi mox adfuturus sit… Subnotate Rumorem Varium! De itinere maritimo nuper facto (1) Erat vesper vel nox iam obscura, hora decima diei a. d. VII Idus Octobres, cum Turici automobile grande (Autocar) escendimus urbem Venetiam petituri. […] Quinta tandem post meridiem hora navem magnam conscendimus oppidum "Dubrovnik" petituram. Quo de oppido restat, ut vobis narrem et de ceteris postea locis visitatis, scilicet de Corfu, quam antiqui Cercyram nominabant, de urbe Heraclio in insula Creta sita (RV 1+2/82, pars 2), de Epheso, in Asia Minore sita, de insula Mycono (RV 5+6/82, pars 3), de portu Piraeo, de Athenis, de reditu denique in portum Venetiae et in patriam (RV 7+8/82, pars 4). Solutiones Quadratum magicum (verba quinque) Aenigma quo praemium accipi potest Verba decussata Epistula ab Italia Vos benigne exspectare ab omnibus legentibus ratas partes libello vestro publicandas. Quod adhortatio vestra dat mihi tandem aliquando occasionem ut opuscula mea, adhuc in loculis servata (propterea animo fractus sum), aperiam, maxime laetor. Mihi autem liceat duo consilia vobis praebere: alterum, ut augeatur numerus paginarum Rumoris Varii maiore argumentorum varietate; alterum, ut edantur in Rumore Vario nomina et inscriptiones lectorum (inter quos ego) qui ardenter cupiant amicitiam facere cum legentibus exterrarum gentium epistulis Latine scriptis. Tria carmina natalicia Sancta nox, placida nox (Stille Nacht, heilige Nacht); O laetifica, O gaudentia, (Oh, du fröhliche, oh, du selige); De sarmento parvulo (Es ist ein Ros’ entsprungen) Undina Rhenana (Die Lorelei) Ignoro, eheu, quid sit ratio, Cur nunc tam maestus sum; Priscarum aetatum narratio Concutit animum. Trahit sua quemque voluptas Placet mihi peregrinari. Feriis domesticis finibus numquam me teneo. Hac aestate per partes Raetiae Noricique quasdam iter feci. Regiones enim situ amoenae atque cerevisia optima mihi semper gaudium magnum afferunt. […] Iter faciens cum viatoribus compluribus advenio quodam die Castra Batava (Passau) urbem natura praeclaram,… In Vergilium dum hoc anno MCMLXXXI obitus eius MM sollemniter ubique celebratur Carmen. Metrum sapphicum. |
|
© Editions Eclectica 2006-2009 | Contact Réalisation NetOpera | PhotOpera |