Eclectica
 
 
 



Imprimer


RUMOR VARIUS
Anno 1981 - fasciculum 32
Praefatio

.

Cari legentes
Brevi tantum spatio a fine anni separamur. Rumor Varius anno adventuro MCMLXXXII iam quintum annum vigebit: Pridie Kalendas Martias MCMLXXVIII primus fasciculus editus est; novissimus iam XXXII libellus est! Ubi hodie sunt, qui tum, cum primi commentarii titulo Rumor Varius inscripti apparuissent, praedicebant: "Breve tantum spatium temporis isti commentarii vigebunt; morientur, simulac primae edendi difficultates ortae erunt"? Profecto, cari amici, domus editoria Rumor Varius annis praeteritis difficultatibus singulorum fasciculorum edendorum non carebat; tamen Rumor Varius adhuc semper viget, floret, crescit. luvat nos intellegere illos, qui olim Rumori Vario tale triste fatum praedixissent, vates falsos fuisse. Quid hoc clarius demonstrare possit quam numerus semper maior eorum, qui in terris paene totius orbis terrarum habi tantes altero quoque mense novum Rumorem Varium legendum exspectant? Qua de fortuna nostri libelli vos, cari legentes, optime meriti estis, qui nobis semper ratas partes Latine compositas publicandas mittitis! Itaque gratias maximas vobis ago et toti collegio redactorum, qui idem faciunt!
Quid novi in hoc libello invenietis? Necesse est eum — cum dies natalis Christi mox aderit — non modo profana, sed etiam ad diem natalem Christi celebrandum idonea continere: Huic praesenti fasciculo insunt inter cetera tria carmina natalicia genitibus cultu Germanico Europaeis notissima ab amico nostro Martino Meier in Latinum conversa. Medio in libello insertae sunt quattuor paginae, quae — ut reliquae paginae libelli — profanas res tractant: Prospectant vocabularium imaginibus illustratum in aedibus Artemis Türici editum, qui "Orbis pictus Latinus" inscribitur. Cuius auctor Prof. Dr. Hermann Koller Turici in studiorum universitate et in gymnasio veteres linguas docet. Censeo vacabularium eius maxime utile esse omnibus, qui, ut in prospectu ipso indicatur, "de lingua Latina discenda desperant aut eam discere coeperunt" (1). Hic liber esset — ut e.g. Rumor Varius alicui dono subnotatus — pulcherrimum donum alicui vestrum familiari die natali Christi dandum. Prospectui invenietis chartam adiunctam, qua "Orbem pictum Latinum" mandare poteritis.
In priore libello vobis epistulam ab Aquitaniam missam proposuimus. Qua seriem epistularum publicandarum coepimus, quam etiam in futurum in Rumore Vario continere velimus. Qua de causa hoc libello alteram epistulam divulgamus, quam nobis amicus noster Prof. Florindus Di Monaco ex oppido San Prisco ab Italia misit. Nostrorum legentium epistulas semper divulgabimus hac mente, ut saltem lectores, si velint, obsequantur propositis lectorum factis. Exemplo sit illud propositum in Rumore Vario 9+10/81 (in pagina 420) ab Antonino et Genofeva Immè factum, ut inter lectores "ad Latinitatis cultum fructuosius provehendum studiumque ingeniose pervulgandum… et epistularum et taeniolarum magnetophonicarum assiduum geratur commercium"! Nos redactores hoc propositum optimum esse censemus; speramus fore, ut vos, cari lectores, eadem opinione adducti tale commercium inter vos incipiatis!
Quid dicam de ceteris carminibus in hoc fasciculo divulgatis? Ne vobis nimis loquax videar: Facite, ipsi legite, cari lectores; cuncta admirabilissime composita esse cognoscetis! Ne amplius scribam, restat, ut felicem diem natalem Christi celebretis. Sit vobis novus annus MCMLXXXII bonus, felix, faustus fortunatusque! Valete!
Ulricus Aeschlimann

(1) "… für alle, die mit ihrem Latein am Ende oder am Anfang sind"

 
© Editions Eclectica 2006-2009 |  Contact Réalisation NetOpera | PhotOpera