Eclectica
 
 
 



Imprimer


RUMOR VARIUS
Anno 1981 - fasciculum 30
Praefatio

.

Ulricus Aeschlimann omnibus amicis s.d.p. !

Nuper aliqui Rumoris Varii amicus me interrogavit, cur in nostro libello raro fabulae publicarentur, quae non modo facile essent translatu in sermonem Germanorum, sed etiam — cum inter lectores essent nonnulli linguae Latinae parum periti — brevi tempore perlegendae. Ubi recentes libellos inquisivi, inveni hanc quaestionem ab illo amico recte factam esse: Profecto adhuc partes Rumore Vario divulgatae sunt, quae singulae duas aut tres paginas libelli tegunt. Fabulas autem generis eius, quae nostra lingua Kurzgeschichten, Britannorum lingua short stories appellantur, raras tantum inveni.
Quam ob rem hodie vobis, cari amici, tria exempla proponam, quae demonstrent, quomodo vos ipsi fabulas breves Rumore Vario publicandas scribere possitis: Post hanc praefationem si legere pergetis, invenietis tres narratiunculas brevissimas, quibus legendis animus vester delectabitur. Maxime autem laetarer, si nobis tales narratiunculas breves mitteretis! Sunt enim haec conata maxime commoda omnibus, qui tempus otiosum sibi brevius reddere desiderant, sive aliquod iter faciant sive in angustum veniant, quid sibi sit agendum, dum ferias aestivae manent. Felices dies feriales omnibus! Curate, ut valeatis!
Ulricus Aeschlimann

 
© Editions Eclectica 2006-2009 |  Contact Réalisation NetOpera | PhotOpera