Eclectica
 
 
 



Imprimer


RUMOR VARIUS
Anno 1981 - fasciculum 29
Carmina a Wernero Bergengruen composita (1)

.

In forum meat femina
(Es wott es Froueli z' Märit ga)


In forum meat femina, femina,
vir dum manet villula,
tralalalala, tralalalala,
vir dum manet villula,
tralalalala, lala!

"Iohannis, domi maneas,
ova mi retineas!

Fornaci panes insunt sex:
ne urantur, esto lex!"

Cum redit uxor vesperi,
panes non iam integri.

Tum quaerit furens femina:
"Adsint necne, dictita!

Gallinis ova parta sunt?"
— "Galli ova fracta sunt!"

Tum capit cultrum saeviens
virum mori cupiens.

Iohannis linquit villulam,
intrat domum proximam.

"Vicine, audi tristia:
Verberat me femina!

Pugnandum nobis una est,
uxor punienda est!

Malignae istae feminae,
quae sunt stramenticiae!

Sunt viri facti alii:
pigri potus cupidi!"


—oOo—



Quid, audito, foris sit
(Horch, was kommt von draussen rein)


Quid, audito, foris sit! Hollahi, hollaho.
Puella mea praeterit. Hollahiaho.
Praeterit nec inspicit, hollahi, hollaho,
puella mea non fuit, hollahiaho.

Saepe dicunt homines, hollahi, hollaho:
"Falsas cave virgines!" Hollahiaho.
Dum loquuntur, sileam, hollahi, hollaho,
nec amare desinam, hollahiaho.

Cum ab ea nubitur, hollahi, hollaho,
nocte cor refercitur, hollahiaho,
inque mea camera, hollahi, hollaho,
lacrimabit anima, hollahiaho.

Et cum interiero, hollahi, hollaho,
me inferte tumulo, hollahiaho!
Cippum ne posueris, hollahi, hollaho,
gratior myotosis (1), hollahiaho!


(1) myotosis palustris: Vergissmeinnicht

—oOo—



De Columbo
(Ein Mann, der sich Kolumbus nannt')


Columbus nominatus vir, videvidevitt, bum, bum,
peritus navigandi vir, videvidevitt, bum, bum
volutis curis pessimis
quaesivit terras in pontis.
Gloria, victoria, videvidevitt, juchheirassa,
gloria, victoria, videvidevitt, bum, bum!

Cum mane lacta biberat, vide…
se lecto laetus liberat, vide…
Nam venit eum visitans
Hispaniae rex properans.
Gloria…

"Columbe", inquit, "optime,
iam saepe delectasti me.
Non plena autem gloria
incognita America!

Hoc statim cum rex loquitur,
Columbus proficiscitur.
Tum clamat: "Adsunt litora!
Quam mihi sunt notissima!"

Ad litus stanti populo
silenti dicit: "Hoc rogo:
Venimus in tellurem quam?"
Tum feri: "In Americam!"

Qui feri clamant territi:
"Detecti sumus miseri!"
At regulus: "Mi optime,
Columbus es certissime!"
Carmina a Wernero Bergengruen composita: 1 - 2

 
© Editions Eclectica 2006-2009 |  Contact Réalisation NetOpera | PhotOpera