Eclectica
 
 
 



Imprimer


RUMOR VARIUS
Anno 1981 - fasciculum 29
Colloquium secundum Erasmum

.

Cari legentes, praeter consuetudinem meam nunc non de me sum narraturus, sed de Erasmi colloquiis quaedam detraho, quae adhuc nobis cognitu dignissima puto esse et lectu iucundissima. Monstrare enim ea dixerim homines omnium temporum similes esse talesque nos quales Erasmi aequales fuerint. Nomina quidem colloquentium, quae apud Erasmum sunt, taceo, ut vos ipsi, amici, cuius generis et ingenii fuerint, si libebit, possitis iudicare. Id unum dico: litteram A virum, litteram M feminam significare. Audiamus Erasmum!


M
Nonne omnium est bene vivere?

A
Opinor.

M
Qui (1) potest autem suaviter vivere, qui non vivat bene?

A
Immo qui potest suaviter vivere, qui vivat bene? (2)

M
Ergo tu probas eos, qui vivunt male, modo suaviter?

A
Arbitror illos bene vivere, qui vivunt suaviter.

M
Sed ista suavitas unde proficiscitur? E rebus extrariis an ex animo?

A
E rebus extrariis.

M
O subtilem abbatem, sed crassum philosophum! Dic mihi, quibus rebus tu metiris suavitatem?

A
Somno, conviviis, libertate faciendi, quae velis, pecunia, honoribus.

M
Verum, si istis rebus Deus addiderit sapientiam, num vives suaviter?

A
Quid appellas sapientiam?

M
Hoc est, si intellegeres hominem non esse felicem, nisi boni animi; opes, honores, genus neque feliciorem reddere neque meliorem.

A
Valeat ista quidem sapientia.

M
Quid si mihi suavius sit legere bonum auctorem, quam tibi venari, potare aut ludere aleam; non videbor tibi suaviter vivere?

A
Ego non viverem.

M
Non quaero, quid tibi sit suavissimum, sed quid deberet esse suave.

A
Ego nolim meos monachos frequentes esse in libris.

M
At meus maritus hoc maxime probat. Sed quam ob rem tandem non probas hoc in monachis tuis?

A
Quoniam experior illos minus morigeros (3): responsant ex decretis, ex Decretalibus, ex Petro et Paulo.

M
Imperas igitur quae pugnant cum Petro et Paulo?

A
Quid illi doceant, nescio: sed tamen non amo monachum responsatorem (4): neque velim quemquam meorum plus sapere quam ego sapiam.

M
Istud ita vitari possit, si tu des operam, ut quam plurimum sapias.

A
Non est otium.

M
Qui sic?

A
Quia non vacat.

M
Non vacat sapere (5)?

A
Non.

M
Quid obstat?

A
Prolixae preces, cura rei domesticae, venatus, equi, cultus aulae (6).

M
Itane ista tibi sunt potiora sapientia?

A
Nobis sic usu venit.

M
Iam illud mihi dicito: si quis deus hanc potestatem tibi daret, ut posses et monachos tuos et te ipsum vertere in quodcumque animal velles, an illos in porcos verteres, te ipsum in equum?

A
Nequaquam.

M
Atqui sic vitares, ne quis plus te uno saperet.

A
Mea non magni referret, quod genus animantis essent monachi, modo (7) ipse essem homo.

M
An hominem esse censes, qui nec sapiat nec velit sapere?

A
Mihi sapio (8).

M
Et sibi sapiunt sues (9).

A
Videris mihi sophistria quaepiam; ita argutaris.

M
Non dicam quid tu mihi videaris. Sed cur haec displicet supellex (10)?

A
Quia fusus (11) et colus (12) sunt arma muliebria.

M
Nonne matronae est administrare rem domesticam, erudire liberos?

A
Est.

M
An rem tantam existimas administrari posse sine sapientia?

A
Non arbitror.

M
At hanc sapientiam docent me libri.

A
Ego domi habeo sexaginta duos monachos; tamen nullum librum reperies in meo cubiculo.

M
Bene itaque prospectum (13) est monachis illis.

A
Feram (14) libros, non fero Latinos.

M
Quapropter?

A
Quia non convenit ea lingua feminis.

M
Exspecto causam.

A
Quia parum facit ad tuendam illarum pudicitiam.

M
Ergo nugacissimis fabulis pleni libri Gallice scripti faciunt ad pudicitiam?

A
Aliud est.

M
Dic istud, quidquid est, aperte!

A
Tutiores sunt a sacerdotibus, si nesciant Latine.

M
Immo istinc (15) minimum est periculi vestra opera; quandoquidem hoc agitis sedulo, ne sciatis Latine.

A
Vulgus ita sentit, quia rarum et insolitum est feminam scire Latine.

M
Quid mihi citas vulgum, pessimum bene gerendae rei auctorem? Quid mihi consuetudinem, omnium malarum rerum magistram? Optimis assuescendum est: Ita fiet solitum, quod erat insolitum: et suave fiet, quod erat insuave; fiet decorum, quod videbatur indecorum.

A
Audio.

M
Nonne decorum est feminam in Germania natam discere Gallice?

A
Maxime.

M
Quam ob rem?

A
Ut loquatur cum his, qui sciunt Gallice.

M
Et mihi putas indecorum, si discam Latine, ut cottidie confabuler cum tot auctoribus tam facundis, tam eruditis, tam sapientibus, tam fidis consultoribus?

A
Libri adimunt multum cerebri feminis, cum alioqui (16) parum illis supersit.

M
Quantum vobis supersit, nescio; certe mihi quantulumcumque est, malim in bonis studiis consumere quam in precibus sine mente dictis, in pernoctibus (17) conviviis, in exhauriendis pateris (18).

A
Librorum familiaritas (19) parit insaniam.

M
An colloquia combibonum (20), scurrarum (21) et sannionum (22) tibi non pariunt insaniam?

A
Sic aiunt.

M
At aliud ipsa loquitur res. Quanto plures videmus, quibus immodica potatio et intempestiva convivia, quibus temulenta (23) pervigilia, quibus impotentes (24) affectus pepererunt insaniam!

A
Ego sane nollem uxorem doctam.

M
At ego mihi gratulor, cui contigerit maritus tui dissimilis. Nam et illum mihi et me illi cariorem reddit eruditio.

A
Immensis laboribus comparatur eruditio ac post moriendum est.

M
Dic mihi, vir egregie, si cras tibi moriendum esset, utrum malles mori stultior an sapientior?

A
Si citra (25) laborem contingeret sapientia.

M
Sed nihil homini citra laborem contingit in hac vita…

A
Frequenter audivi vulgo dici feminam sapientem bis stultam esse.

M
Istud quidem dici solet, sed a stultis. Olim rara avis erat Abbas indoctus, nunc nihil vulgatius.

A
Unde incidi in hanc feminam? Si quando vises nos, ego te suavius accipiam.

M
Quibus modis?

A
Saltabimus, bibemus affatim (26), venabimur, ludemus, ridebimus.

M
Mihi quidem iam nunc ridere libet.



Erasmus satiram scripsisse apertum est clericos rudes et barbaros suae aetatis carpentem. Tempora mutata sunt: hodie incuitos homines inter clericos imprimis quaerere stultum et ineptum est, neque Erasmus, si nunc viveret, clericos cavillaretur, sed affatim alibi causas utendi acuminis sui satirasque scribendi reperiret. Multiformes videlicet superstitiones stultitiasque vulgi, si viveret, ei praesto essent. At ne fallamur! Etenim inter vulgum numerandi sunt semper uno plures quam quisque putat! Erasmus reapse haberet, quod facete illuderet plurimos nostrum sectantes imprimis divitias lucrumque, incuriosos animi et humanitatis colendae, promptos ad delendam naturam, matrem nostram. Doctorum aeque atque indoctorum superstitiones eum illusurum fuisse, si nunc viveret, pro certo habeo.
Dr. Emanuel Bernard


(1) wie
(2) bene im Sinn sittlich gut
(3) moriger: unterwürfig
(4) der frech antwortet
(5) keine Zeit, sich zu bilden
(6) Dienst bei Hof
(7) modo: wenn nur
(8) mir bin ich gebildet genug
(9) Säue
(10) supellex:
(11) Spindel
(12) Rocken
(13) gesorgt
(14) ertragen
(15) von daher
(16) ohnehin
(17) nächtelangen
(18) Trinkschalen
(19) Vertrautheit
(20) Saufbrüder
(21) Possenreisser
(22) Hanswurste
(23) berauscht
(24) unbeherrscht
(25) ohne
(26) reichlich

 
© Editions Eclectica 2006-2009 |  Contact Réalisation NetOpera | PhotOpera