![]() |
RUMOR VARIUS
|
Anno 1981 - fasciculum 29
Praefatio
. Ulricus Aeschllmann omnibus legentibus s.d.p. Non modo numerus amicorum Rumorem Varium subnotantium in dies auget, sed etiam numerus eorum, qui ipsi ratas partes nostro libello publicandas mittentes efficiunt, ut in nostris libellis semper maior varietas fabularum inveniatur E magno numero epistularum, quae domo editoriae hebdomadibus praeteritis missae sunt, duas excerpo: Quae optime demonstrant quam iucundum saepe sit litteras amicorum Rumoris Varii legere. Altera ad nos venit a Gaspardo Koch et a Beato Kuhn, utroque discipulo Vitudurensi, scripta: E commentariis diurnis, qui Turici eduntur quibusque nomen Blick est, auctores aliquos nuntios elegerunt et Latine reddere conati sunt. Ii inter vos, cari legentes, qui acta diurna cottidie legentes observant, facile recognoscent nuntios infra Latine redditos:
Fortasse scitis, amici, commentarios Blick non raro, irnmo crebro et libenter de rebus acrioribus nuntiare, e.g. hoc modo:
His duobus exemplis Gaspardus Koch et Beatus Kuhn demonstrant non modo nuntios nostrorum dierum Latine reddere negotium facile factu esse, sed etiam illa Horatii (Carmina II,13, 30-32) — cum sint hodie antiquissima — semper valere: "… sed magis pugnas et exactos tyrannos densum umeris bibit aure volgus". Utrique auctori Vitudurensi pro ratas partes gratias agimus! Alteram epistulam accepimus ab Antonio et Genovefa Immè. Qui Pali (1) instituto rectores praesunt, quod in linguas antiquas inquirit sectio universitatis. Haec sunt, quae nobis scripserunt:
Huic epistulae exemplar novissimum commentarii, qui M.A.S. inscribitur, additum invenimus. Est M.A.S. profecto quasi frater Francogallicus Rumoris Varii! Num M.A.S. — ut noster libellus — subnotari possit, nescimus. Sin autem inter vos, cari lectores, sunt, qui plura de "Memento Audere Semper" cognoscere velint: Inscriptio editoria est Antonius et Genovefa Immè 21, Bd Sarrailh 64ooo Pau (France) Praeconio nostro nuper in libello Vox Latina divulgato novos amicos in Francogallia habitantes agnovimus. Et novum amicum Germanicum parochum Rochum Habitzky, qui eodem praeconio gavisus nobis nonnulla poemata a Wernero Bergengruen, poeta Germanico, composita in Latinum versa divulganda misit. Et huic amico Duisburgensi maximas gratias agimus, quod ad maiorem varietatem argumentorum in Rumore Vario legendorum iuvat! Idem faciant, amabo, lectores in dies plures! Vivant sequentes! Valete! Ulricus Aeschlimann (1) die Stadt Pau in den franz. Pyrenaeen |
|
© Editions Eclectica 2006-2009 | Contact Réalisation NetOpera | PhotOpera |