Eclectica
 
 
 



Imprimer


RUMOR VARIUS
Anno 1981 - fasciculum 28
Praefatio

.

Iam prioribus libellis, cari legentes, vos orabam, ut ratas partes vestra manu Latine scriptas Rumori Vario publicandas mitteretis. Cui desiderio adhuc — deplorabile dictu! — pauci vestrum obsecuti sunt. Quod cur ita sit, non intellego. Non dubito, quin sint vestrum nonnulli, quos aliquas lineas Rumore Vario Latine nobis publicandas scribere delectaret, nisi nescio quo metu a proposito abhorrerent! Quibus omnibus nunc denuo dico: Nihil timeatis! Scriptorem vel poetam Latinum animis vestris insidentem Latine scribendo e somno excitate: Nolite vereri, ne vestrae ratae partes, si fortasse aliqua menda contineant, vobis ante oculos legentium dedecori sint! Quod fieri non poterit! Habemus enim amicum Emanuelem Bernard, qui a collegio redactorum corrector constitutus menda emendaverit antequam hoc libello publicabuntur! Num creditis meas etiam sententias Latine scriptas, quibus cuiusque Rumoris Varii praefatio componi soleat, semper lapsibus grammaticis orthographicisve vacare, cum eas primum stilo chartae (1) albae mandem? Minime! Quaecumque in hoc libello me auctore impressa invenietis mendis carentia, erant — etiam haec! — sententiae interdum mendosae antequam ab Emanuele Bernard emendatae officinae typographicae (2) imprimendae traditae sunt! Quid ergo diutius nobis scribere cunctamini? Nil obstat quin audeatis!
Paucis diebus ante ratam partem forma epistulae ab amico nostro Alfonso Birchler in vico nomine Reichenburg habitante accepimus. Quae vobis exemplo sit! Clarissime demonstrat, quo modo etiam vos, cari legentes, ad iucundam legentibus varietatem ratarum partium, qua noster libellus completus sit, contribuere possitis. Invenietis hanc epistularn — inter nonnullas ratas partes aliorum auctorum — in paginis subsequentibus. Legite, tum virtutem Alfonsi Birchler scribendo aemulemini (3)! Quis vestrum primus scribet?
Curate, ut valeatis!
Ulricus Aeschlimann

(1) chartae: Papier
(2) officinae typographicae: Druckerei
(3) aemulari: nacheifern

 
© Editions Eclectica 2006-2009 |  Contact Réalisation NetOpera | PhotOpera