|
RUMOR VARIUS
|
|
Anno 1981 - fasciculum 27
Praefatio
. Ulricus Aeschllmann omnibus amicis salutem dicit! Spero annum MCMLXXXI bonus felicem faustumque vobis futurum esse! Est iam quartus Rumoris Varii florentis. Numerus libellum nostrum studiose legentium semper augeri videtur; nuper enim eius mentionem factam inveni in commentariis Latina lingua scriptis, qui Vox Latina inscripti in Germania occidentali a professoribus studiosisque philologiae universitatis Saravipontis eduntur. Subnotantium quoque commentarios nostros numerus nimirum auctus est, maxime vero post illud spectaculum televisorium "Tell-Star" vocatum, quod, ut vobis praenuntiaveram, anni praeteriti a.d. VIII Idus Decembres emissum est. Spectaculo illo, quod, ut scitis, certaminis ludique ritu peragi solet, Martinus Meier, collega noster, cum viro egregio Felice Zürcher certavit. Quibus armis? — Suis quisque nimirum, sed utriusque nec pila nec gladii erant, sed doctrina acrisque memoria. Martinus Meier scientia de vita Mani Matteri, poetae illius celebris Bernensis, Felix Zürcher scientia certavit de vita senatorum rei publicae Helveticae, quos Bundesräte vocamus. Tum durante emissione Martinus Meier, a Bernardo Thurnheer, certaminis moderatore, rogatus, ut pauca de suis deliciis narraret, camisiam signo Rumoris Varii ornatam indutus, de nostro libello, quem una cum ceteris redactoribus se componere dixisset, alacriter narravit. E novissimo libello exempli gratiia narratiunculam a Daniele Weissmann publicatam carpsit, recitavit transtulitque in sermonem nostrum vulgarem. Ubi finivit, magnus ortus est plausus risusque omnium, qui audiverant. Ita Martinus, cum e certamine victor abire non potuisset, tamen certando pro Rumore Vario fortissimum se praestitit conquisitorem. Paucis enim diebus post nonnullae nobis allatae sunt epistulae a rogantibus, ut numero Rumorem Varium subnotantium adscriberentur. In consilio Turici a.d. III Kalendas Ianuarias in aedibus AKADIs habito nos redactores Martino Meler pro meritis eius gratias egimus. Ibi Patnicius Hardmeier nos omnes, qui gratias agendi gratulandique causa adessemus, machina photographica depinxit. ![]() Demonstrat tabula photographica Martinum Meier secundo loco a sinistra parte stantem et donum a collegis operis praebitum e manibus meis accipientem. Porno facile in hac tabula cernetis redactorem Dr. E. Bernard laeva parte stantem, dextra Dr. H. Hottenstein, gubernatorem scholarum ad institutum AKAD pertinentium, utrumque magnos plausus dantem. Consilio habito omnes ad epulas ab instituto AKAD nobis oblatas in deversorium scholae vicinum convenimus Martino Meler gratias agentes, quod tantum ad arnicos Rumoris Varii augendos attribuisset. Valete! Ulricus Aeschlimann redactor |
|
| © Editions Eclectica 2006-2009 | Contact Réalisation NetOpera | PhotOpera | |