RUMOR VARIUS
|
|
Summarium annuale
Anno 1980
Fasciculum 21 Praefatio Iam novus annus, quin etiam novum decennium coepit, cari amici! […] Non dubito, quin nonnulli vestrum hac pace fruentes vehendo angustis tabulis ligneis pedibus affixis in altis montibus feriis inter diem natalem Christi et primum diem novi anni fructi sint! […] Profecto nos redactores, qui Rumorem Varium edimus, non omnibus illis diebus festis otio fruebamur;… De feriis Arosae actis narratur Plerique quidem viatores, iuniores imprimis, illuc solent proficisci, ut per clivos nivosos devehantur asseribus planis usi, quos pedibus affigunt. Nobis autem… De vino (Mani Matteri carmina duo: De Eskimo; Lotti) Notum est populos iam antiquos potionem illam uvis expressam et humanam mirabili modo mentem mutantem libenter bibisse poetasque eorum illius laudem magna voce cecinisse. Solutiones Verba decussata (columna) Aenigma quo praemium accipi potest Verba decussata Quomodo parietem ornare possis Inscriptiones lapidarias litteris Romanis scriptas nos omnes admiramur. […] Facillime enim imitationem cuiuslibet inscriptionis lapidariae vel similitudinem conficias, multo accuratiorem quam photographis fieri possit. Haec sunt quibus tibi utendum erit instrumenta: charta tenax, spongia mollis, peniculi… Incipias. De legibus XII tabularum (Tabula II) Quis nostrum ignorat leges XII tabularum ius primum scriptum populi Romani et "fontem omnis publici privatique iuris" ut Livius dicit? Has XII tabulas singillatim in libellis subsequentibus Rumoris Varii vobis ostendere velim! Fasciculum 22 Praefatio Henricus Hürzeler […] diutius in collegio nostro redactorum Rumorem Varum edentium permanere non potest. […] Etiam Franciscus Bachmann, qui adhuc Rumori Vario impressum dispositionemque rerum legentibus publicandarum curavit, nobis temporibus futuris saepius deerit: habet enim in animo sacerdotium sequi. Martinus Meier nuper sibi praemium paravit interpres vitae Mani Matteri in emissione televisoria, quam institutum televisorium Helveticum sub titulo "Tell-Star" nostris diebus fere singulis hebdomadibus emittere solet. De peregrinatione aërea Lutetiam Parisiorum facta narratur (1) Uxor mea, peregrinandi cupidissima, per plures dies mihi persuadere studebat, ut Lutetiam, quod est caput Gallorum, iter secum facerem. […] In aëroplano volanti mihi vino opus est, quia metu me liberat. Solutiones Verba decussata Aenigma quo praemium accipi potest Verba decussata De Bernhardo Matter Familiae optimae et honorificentissimae cuique non raro sunt maiores, qui ut turpi sic mirabili quodam modo probitatis itinere relicto insolita, ne dicam scelesta, gesserunt. Audiamus igitur carmen de Bernhardo Matter: Tres fabulae iocosae Colloquia hilara: inscriptio Latina; Paulus Aemilium visitat; de nummo amisso De legibus XII tabularum (Tabula III) Quis nostrum ignorat leges XII tabularum ius primum scriptum populi Romani et "fontem omnis publici privatique iuris" ut Livius dicit? Has XII tabulas singillatim in libellis subsequentibus Rumoris Varii vobis ostendere velim! Fasciculum 23 Praefatio Tandem advenit aestas, cari amici […]. Iamne deliberavistis, quos libros his proximis feriis legendos in itinere vobiscum portaturi sitis? Nuper tales libros iucundissimos novi, quos vobis legendos commendo: Scripsit Aulus Gellius titulo "Noctes Atticae" XX libros… De peregrinatione aërea Lutetiam Parisiorum facta narratur (2) Vos vel illos vestrum, cari legentes, qui superiore Rumore Vario (3+4/80) me cum uxore mea aëroplano Lutetiam volavisse ignoratis, salvos nos aëroportum, qui "Orly" vocatur, attigisse certiores nunc facio, ita ut narratiunculam hisce verbis continuare possim. Solutiones Verba decussata Aenigma quo praemium accipi potest Verba decussata (columna) De ligno sulphurato (Ds zündhölzli) Carmen. Sulphuratum inflammavi lignum flammam proferens, ut cigarulus arderet, ignem ligni capiens. Inscriptionum illecebrae (1) Inscriptiones me maxime deletant. Haud scio an simili ardore affectus sis, care lector; indulgeas mihi, si paucis verbis exponam, qua re ita gaudeo eis antiquitatis monumentis. De legibus XII tabularum (Tabula IV) Quis nostrum ignorat leges XII tabularum ius primum scriptum populi Romani et "fontem omnis publici privatique iuris" ut Livius dicit? Has XII tabulas singillatim in libellis subsequentibus Rumoris Varii vobis ostendere velim! Fasciculum 24 Praefatio De textu in hoc libello. Nuper epistulam a Professore Clausdieter Schott scriptam accepimus. Qui scripsit nobis se in secunda pagina nostri libelli invenisse verbum forma mira, adhuc inusitata "Turiciensi" scriptum. Hoc libello verbum recta forma scriptum "Turicensi" invenitis! Aenigma Quadratum magicum (verba quattuor) Epistulae 'Rumori Vario' scriptae Editores Rumoris Varii in impresso "Societatem Latinam Turiciensem" se nominant. Inde ad argumentum huius epistulae accedo: Forma adiectivi "Turiciensis" mihi plane est ignota, neque tamen formam illam secundum doctrinam philologorum rectam esse negem. Antiquissima autem inscriptio… De paucis diebus Lutetiae Parisiorum actis porro tractatur «"Montmartre", ut exemplum dem, regionem esse urbis Lutetiae in colle sitam leniter ascendente, quis ignoret? Neque cuiquam ignotum erit ibi posse reperiri theatra, ludos scaenicos, pantomimos, spectacula multa, cauponas aliaque plurima, quibus viatorum multitudo vesperi nocteque oblectetur. Ergo nobis quoque unam noctem in illa regione degere in animo erat curiosis, num loci fama rei sit par, profectique sub horam undecimam post meridiem delectationem quaesivimus, quae parvo pretio emi posset. Solutiones Verba decussata (columna) Aenigma quo praemium accipi potest Verba decussata De vita Iohannis Bosci Cum — triste dictu — plerique homines hodiernae aetatis vel negent esse Deum vel hominibus deesse neque humana curare, egomet vobis de viro, qui adiuvante Deo faciebat, quae mirabilia putamus, multa, referam.Nec ille temporibus pristinis ac antiquitate rerum velatis, sed saeculo p. Chr. n. XIX., quo ratio humana aliter religionem sinceram vicisse videbatur, vixit. Quo modo homines se exercendi causa exsecrantes et sudantes per silvas errent Cum cottidie fere per octo horas ad mensam quandam sedeat vir epulisque domi quam uberrimis perpetuo faucibus cupidissimis devoratis ventrem paulatim augeat nec ita quibus placere studet feminis amoenum praebeat aspectum, exercenda esse censet membra. Alii alia agunt: sunt, qui […] omnibus moribus bonis abiectis quasi mente capti per silvas errare solent, quam si summa saevitia apium turba eos persequeretur. De quibus nunc loquar: Inscriptionum illecebrae (2) Promissum meum praestans, amici, vobis solutionem inscriptionis photographice reditae praebebo. […] Sine ullo dubio recordati estis… Fabula parva iocosa Aquinci olim vir in Americam emigraturus praefecturam intravit orans, ut syngraphus sibi daretur. Ibi… Fasciculum 25 Praefatio Spero vos hac aestate praeterita felices degisse dies feriales. Ego quidem degi:Una cum uxore liberisque in Italia, dum feriae manebant, nulla re fruebar nisi sole, mari otioque! Utinam illi dies semper adessent! Solacia sunt […] quod, ut apparet in hoc libello, non solus sum, qui de tempestate frigida nobis ventis adversis hoc anno allata queratur. Dialogus mense Iulio inter Maximum quendam civem Veronensem et Barbaram mulierem peregrinam factus Salve tu quoque, bone vir, opportune advenis. Cur autem interrogas, quid hac in urbe clarissima agam? Haud ignoras me maximo studio musicam classicam audiendi flagrare. De aestate in aquam cadente Hodierno die, Idibus Iuliis, domi sedeo litteras scribens, quas vos, cari legentes, mense Octobre legetis. Confiteor me animo afflictum esse per fenestram spectantem pluviamque videntem, quae numquam iam finem habere videatur, velut si fila de caelo in terram texta essent, atque vix animo capere possum hanc re vera aestatem esse, qua iam plus tribus mensibus sol vix apparuerit, caelo continenter nubibus operto tantumque aquae pessum mittente, quasi vero hydropicum esset. Quid agendum est? Solutiones Verba decussata Aenigma quo praemium accipi potest Verba decussata Fabula parva iocosa Vir itinere longo enectus in deversorio pernoctans in lectu prostratus stertit. Pariete ab aliquo hospite vicino pulsato… Arcana militaria Vita Romana vita bellicosa erat. Et nobis, Helvetici qui sumus, tirones qui fuimus vel erimus, vita militaris certe ignota non est. Eheu! Multi nostrum caligas, arma, vestimenta in armariis condita iterum atque iterum induere debent, ut defendamus patriam nostram amatissimam. Tria carmina Maiores nostri mirabilissimis carminibus Deum laudabant et gratias agebant ei plurimas. Ex quibus tria notissimorum in linguam Latinam transtuli:Sicut fontem clarum cerva (Wie der Hirsch nach frischer Quelle); Domine, laudamus te (Grosser Gott, wir loben Dich); Laudato Dominum (Lobe den Herren). Ex turba amicorum Rumoris Varii obiit Franciscus Xaverius Stadelmann. Solutiones Quadratum magicum (verba quattuor) Fasciculum 26 Praefatio Mox annus MCMLXXX praeteritus erit; mirum est quam celeriter tempus dilabatur! […] Numerus autem eorum, qui Rumorem Varium adhuc subnotaverunt, iam magnus est et semper augetur: Sunt adhuc circiter CC amici, qui… Est enim camisia, quae forma sigilli in parte antica litteris impressis verbum "Rumor Varius ostendit. Quae nunc parvo pretio veneunt… Narratiunculae ridiculae Graecorum Cum duo scholastici ambulantes gallinam nigram aspicerent, alter dixit: "Forsitan eius gallus mortuus est." De leone et camelo Amicum esse, cari lectores, et admiratorem Mani Matteri compositorum me haud nescitis. Sed num vobis notum est Matterum non modo carmina, sed etiam fabulas, narrationes, immo dramata creavisse? Ex quibus hodie vos delectet fabula de leone et camelo, quae clare demonstrat non sine potentia esse infirmos contra validos ac potentes. Solutiones Verba decussata Aenigma quo praemium accipi potest Quadratum magicum (verba quinque) De itinere quattuor dierum proxima aestate facto Die vicesimo tertio mensis Iulii iter feci automobili usus comitante uxore. Domo profecti cursum tenuimus Octodurum, qui vicus hodie vocatur "Martigny", transitum Alpium petentes, cuius nomen famosum Latinae redditum est Magnus Sanctus Bernardus, Francogallice "Grand Saint Bernard". In summo viae loco… |
|
© Editions Eclectica 2006-2009 | Contact Réalisation NetOpera | PhotOpera |