Eclectica
 
 
 



Imprimer


RUMOR VARIUS
Anno 1980 - fasciculum 23
De peregrinatione aërea Lutetiam Parisiorum facta narratur (2)

.

Vos vel illos vestrum, cari legentes, qui superiore Vario Rumore me cum uxore mea aëroplano Lutetiam volavisse ignoratis, salvos nos aëroportum, qui Orly vocatur, attigisse certiores nunc facio, ita ut narratiunculam hisce verbis continuare possim.
Ab aëroportu automobili conducto (1) ad deversorium (2) nomine "Sainte Marie" (id est "Sanctae Mariae") in via Rivoli situm vecti sumus. Collocato ibi cubiculo, corpore curato, exiimus ientaturi (3) in quadam proxime sita caupona. Ientaculum, ut certo scitis, Parisiorum constat e potu coffeae panecilloque vel panecillis, qui cornus habent formam vel lunae crescentis sive decrescentis tum, cum eius non plus apparet quam pars tertia. Qui panecilli iudicio nostro tam delicati sunt, ut, quotienscumque Lutetiam proficiscimur, animo praecipiamus voluptatem gustaturi ientaculum illud. Attamen facile non est dictu, quae singula ad saporem iucundum conferant. Etenim nec coffea nec panecilli tantum delectant, accedit etiam genius loci, accedunt sermo, mores et, ut breviter dicam, accedunt omnia propria Parisiorum, quae quidem quomodo una voce Latine sint dicenda, ignoro; nostro sermone "Stimmung" dicam.
Confiteor, quod confitendum est, aliud esse Lutetiae vivere victum quaerentes, aliud nos aliquot ibi dies viatores degere. Namque vita ibi sumptuosa est reditusque hominis ex plebe ad vitam sustentandam vix suppetit, cum nos, franco Helvetico exornati, ferias quasi luxuriosas praestare possimus.
Tales mecum volvo cogitationes ientans, prandens, cenans, neque tamen me velim tristem fieri putetis. Immo vero scitote gaudere me feriis laetarique dies nonnullos Lutetiae agentem, utpote hominis est negotia aliena paulum curare sibique consulere soli.
Iucunde pransi, hora iam quinta post solem ortum, ad museum, quod Francorum sermone "Centre Pompidou" appellatur, nos conferimus visuri tabulas a pictore famoso Dalì pictas. At heu nos miseros! Museum clausum est, ut quoque Martis die. Differenda ergo visitatio est in diem posterum. Parvi refert, nam tot alia visenda sunt visu digna, ut molestia otii oriatur numquam.
Quo nunc ibimus primo? Deligendo cruciamur. Tandem animus nobis est ire ad museum nomine "Louvre", quod inter celeberrima est orbis terrarum. Coniugem interrogo: "Quomodo illuc? Ferrovia subterranea an automobili grandi an pedibus? Quidnam tibi gratius?"
—
"Pedibus", inquit, “cum sit via brevis, Iuppiter serenus viresque nobis integrae."

—
“Esto! Eamus!â€

Quam voluptatem per vias ambulandi! Quem commeatum vehiculorum, quot homines transeuntes, quam immensam metropolim!
Museum "Louvre" autem tam amplum est tamque artificiorum copiosum, ut paene nos deficiat animus ac dubitemus, quo passus dirigamus. Ergo per vasta conclavia temere ambulamus pervenimusque f'orte ad picturam, quae fortasse omnium est notissima, non dubito, cari legentes, quin quae sit, coniciatis. Coniecistis! Est illa a Leonardo da Vinci tabula picta, quae mulierem effingit illam nomine Iucundae, vulgo "Mona Lisa†dictam.
Pro Iuppiter! Haecine est? Spectamus diu simulacrum illud una cum multitudine aliorum spectantium, ignari quidem, cur imprimis prae ceteris omnibus admirationi sit hominum. Videtur, confiteor, nobis magnifice maximaque esse arte picta, at alias nonnullas picturas non minore arte pietas esse iudicem. Risus certo ille lenis Monae Lisae mirabilis est laudaturque ore omnium nullum risum umquam tam tectum, occultum magicumque esse pictum dicentium. Dicere licet! Custodes circumstant armati atque intenti, ne furto subducatur. Ingenti enim pretio est.
Ceterum exposita sunt opera celebrium pictorum iam inde ab aetate media usque ad tempora nostra per varia conclavia vasta, ita ut circumeuntes per horas defatigemur spectando iamque pedes vix nos sustineant stomachusque latret. Itaque Graecorum antiquorum artificia in aliis conclavibus exposita spectare supersedemus. Attamen missum facere non possumus, quin percurramus saltem conclavia illa. Tum autem horas plus minus quattuor in museo versati praecipites evadimus petituri cauponam. Quam debilitatem mentis nostrae! Fame sitique vincimur amorque artis iacet victus.
Devertimur in tabernam, ubi Graeco more epulae optime parantur, parvam et subobscuram. Plena est hospitum in subselliis circum mensam longam sedentium magnaque voluptate, ut videntur, cenantium. Sedes libera est nulla. Expectandum igitur saliva madido ore, dum surgant hospites duo abeantque, quod paulo post bene accidit. Index ciborum difficilis est lectu, quippe qui vocabula contineat pleraque ignota nobis. A caupone, quid cenare libeat, interrogati, digito, cum lingua Francogallica nos deficiat, lances monstramus in mensa positas, quae pelliciunt.
Et caupo: "Quid ad bibendum?"
Egoque uxorem interrogans: "Quod vinum praefers, corculum meum? Rubrum an album?"
Et illa: "Nihil mea refert, dum sit Graecum." Egoque ad cauponem: "Vinum origine Graeca!"
—
Quantum?

—
Lagoenam, quaeso!

Interim, dum cena nobis ministretur, colloquimur Francogallice, quamvis aegerrime, cum hospitibus proxime sedentibus. Brevi post neque illi facile Francogallice loqui mihi videntur nec dubito interrogare, num Parisii sint. Magnum oritur gaudium, cum Helvetios se esse et Turici habitare dixerint, et uxor mea ridens: "Nos quoqueâ€, inquit, “Turicenses sumus." Quae verba nimirum risum omnium augent neque iam Francogallice loquimur, sed patrio sermone, vel etiam dialecto Turicensi. Vini vasa paulatim complura consumpta iuvant, ut magna cum familiaritate confabulemur una sedentes usque ad vesperum.
Hodie cogitanti mihi saepenumero illasque horas memoria repetenti cor laetitia palpitat mirumque mihi videtur esse, quod cives in eadem urbe per annos habitantes alius alium ignorat, cum autem conveniant locis externis, fiunt amici.
Sub mediam noctem tandem languidi, vino lenti, attamen animo laeti in deversorium reversi sine mora cubitum iimus.
Postridie mane, eodem modo pransi ac pridie, Arcum Triumphi (4) pedibus petimus ibique machina scansoria usi supra tectum levamur. Tectum illud est forma solarii praebetque prospectum in omnes partes ingentem. Etenim viae circiter decem longissimae amplissimaeque quoqueversus, instar radiorum, excurrunt, immenso automobilium numero confertae (5).
Quam ingentem prospectum ab Arcu Triumphi! Orbis terrarum umbilicum ibi esse putes teque stare in illo. Quam ingens circum mare domuum! Procul cernimus utramque turrim ecclesiae Nostrae Dominae (6) tenui nebula immersam, a sinistra autem in colle longinquo alte erectam Sacrati Cordis ecclesiam (7), propius, dextra parte, turrim Eiffeli, altissimum multis abhinc annis aedificium orbis.
Ne plura dicam: Omnia in prospectu visu enumerare longum est neque nobis in alto arcu diutius morari iucundum est Februario mense, utpote cum ventus frigidus corpora perstringat. Aufugimus igitur nosque conferimus ad officium informatorium prope ecclesiam Magdalenae (8) situm, ut emamus tesseram ius dantem per dies quattuor omnia vehicula publica utendi nobisque compendium non mediocre conducentem. Quae tessera etiam magno commodo est viatori, quia, ubicumque vult, in automobile grande vel in ferroviam subterraneam inscendere potest neque iam quicquam solvere debet. Quo commodo ut quam primum utamur, statim in automobile grande inscendimus oppidum versus vecturi nomine Versailles, ubi celeberrimam domum regiam a rege Ludovico Decimo Quarto exstructam visamus. Per multos vicos anteurbanos vecti tandem, non procul a domo regia, descendimus iamque apparet aedificium illud magnificum. Cuius adspectu quantopere commoti simus, referre longum est. Itaque commemorare singula supersedeo satisque habeo dicere magnificentia aedium, hortorum, lacuum artificiosorum, cultus victusque illius regis acerrime nos fuisse permotos neque dubitasse, quin Ludovicus ille superbus modum bene vivendi aliquanto excesserit sumptu publico, florente nobilitate, servis oppressis.
Narrationem, cari legentes, si vobis grata erit, proximo Rumore Vario persequemur. Sin autem argumenta mutari malueritis, aliud quicquam narrabo, cum mihi sit unum et idem. Forsitan de avia mea me malitis pergere narrantem. Dicite, quaeso! Obsequar.
Dr. Emanuel Bernard

(1) Taxi
(2) Hotel
(3) um zu frühstücken
(4) l' arc de triomphe
(5) Ciceroni vereor, si hodie resurrexisset, ne interpretandum esset, quid automobilia sint. Neque automobilia tantum, sed vita hodierna nostra explicanda esset omnis.
(6) Notre Dame
(7) Sacré Coeur
(8) Madeleine
De peregrinatione aërea Lutetiam Parisiorum facta narratur: 1 - 2
De paucis diebus Lutetiae Parisiorum actis porro tractatur: 3

 
© Editions Eclectica 2006-2009 |  Contact Réalisation NetOpera | PhotOpera