![]() |
RUMOR VARIUS
|
Anno 1980 - fasciculum 23
Praefatio
. Ulricus Aeschllmannomnibus legentibus salutem dicit! Tandem advenit aestas, cari amici, quo tempore plerique vestrum, dum feriae manebunt, rusticatum abibunt (1). Iamne deliberavistis, quos libros his proximis feriis legendos in itinere vobiscum portaturi sitis? Certe amicum vestrum Rumorem Varium portabitis, sed viginti paginae huius libelli fortasse non suppetent ad legendum, cum feriarum tempus longum sit! Longissimi autem sunt temporibus feriarum dies pluvii, qui, ne vobis pleni taedii fiant, optime aliquibus libris iucundis legendis a vobis degentur. Nuper tales libros iucundissimos novi, quos vobis legendos commendo: scripsit Aulus Gellius titulo Noctes Atticae XX libros, in quibus de multis rebus ad varias disciplinas pertinentibus disseruit. Hic auctor, cum circiter anno CXXX p. Chr. natus sit, proposita in his libris tanta alacritate tractavit, ut putares hos libros nostris temporibus scriptos esse! Sunt autem Noctes Atticae faciles lectu, quod Auli Gellii genus scribendi etiam iis, qui linguae Latinae nondum periti sunt, iucundum videatur.
Nonne sunt iucunda haec verba ante MDCCC annos scripta? Tali modo sunt nonnulla cetera capitula in Noctibus Atticis ab A. Gellio scripta. Qua de causa omnibus, qui, quid temporibus feriarum legant, nesciunt, iterum suadeo: praeter Rumorem Varium interdiu aliqua capitula ex libris, quos A. Gellius titulo Noctes Atticae de variis rebus iucundis scripsit, legatis! Ita non modo dies pluvios feriarum vestrarum breviores, sed etiam scientiam vestram linguae Latinae ampliorem efficietis! Felices ferias aestatis omnibus! Curate, ut valeatis! Ulricus Aeschlimann P. S.: Addam, quae vestra sine dubio intersint: multi loci, quos in serie a Patricio Hardmeier de legibus XII tabularum publicata invenitis, ex operibus Auli Gelli excerpti sunt. (1) rusticatum abire: sich in die Sommerfrische begeben (2) pugil, -ilis m.: Faustkämpfer (3) pancratiastes, -ae, m. : Allkämpfer (4) luctator, -oris, m.: Ringer (5) savior, -atus sum 1.: küssen (6) gratulabundus, -a, -um : sich in Glückwünschen ergehend |
|
© Editions Eclectica 2006-2009 | Contact Réalisation NetOpera | PhotOpera |