RUMOR VARIUS
|
|
Anno 1980 - fasciculum 21
De legibus XII tabularum (Tabula II)
. TABULA II 1a. De rebus M aeris plurisve D assibus, de minoris vero L assibus sacramento contendebatur; nam ita lege XII tabularum cautum erat. At si de libertate hominis controversia erat, etiamsi pretiosissimus homo esset, tamen ut L assibus sacramento contenderetur, eadem lege cautum est… (Gaius 4, 14) 1b. "EX SPONSIONE TE MIHI X MILIA SESTERTIORUM DARE OPORTERE AIO. ID POSTULO AIAS AN NEGES." "QUANDO TU NEGAS, TE PRAETOR IUDICEM SIVE ARBITRUM POSTULO UTI DES." 2. …MORBUS SONTICUS… AUT STATUS DIES CUM HOSTE… QUID HORUM FUIT UNUM IUDICI ARBITROVE REOVE, EO DIES DIFFISSUS ESTO. 3. CUI TESTIMONIUM DEFUERIT, IS TERTIIS DIEBUS OB PORTUM OBVAGULATUM ITO. Tabula II praescribit verba, quibus litis contestatio facienda est (lex 1a. et 1b.); causas enumerat, quas propter dies litis differenda sit (lex 2) et iubet, quod fit testi, qui actori reove defuit (lex 3). ➤ Lex 1 Animo reducamus, quomodo litis contestatio peragatur: actione a praetore data testibus praesentibus actor et reus solemne formulas lege ad singulum verbum praescriptas orant. Sicut causae litis contestationis inter se differunt, ita modi et formulae litis contestationis concepti sunt diversi. Hoc vobis illustrare velim exemplis duobus. Exemplum ad legem 1a Ex grege Titi bos effugit. Titus bovem quaerens istum in pascuis Spurii reperit. Sed Spurius bovem dicit suum esse. Titus valde irascit et Spurium in ius vocat. Ut scimus, Spurius subsequi debet. Etiam bos in ius ducitur! In foro praetori causam dicunt. Pacificare noIunt. Cum ita sint praetor actionem dat. Testibus convocatis litis contestatio nunc exagitur: Titus bovem capiens et festuca tangens dicit: "HUNC EGO BOVEM EX IURE QUIRITIUM MEUM ESSE AIO; SECUNDUM SUAM CAUSAM, SICUT DIXI, VINDICTAM INPOSUI." Spurius quoque bovem festuca tangit eadem verba repetens. Sed praetor intervenit: "MITTITE AMBO BOVEM!" Bovem mittunt. Nunc autem Titus Spurium interrogat: "POSTULO ANNE DICAS QUA EX CAUSA VINDICAVERIS." Spurius contra dicit: "IUS FECI, SICUT VINDICTAM INPOSUI." Titus: "QUANDO TU INIURIA VINDICAVISTI, QUINGENTIS ASSIBUS SACRAMENTO TE PROVOCO." Spurius: "ET EGO TE." Quid significat "L assibus sacramento provocare"? De legibus XII tabularum: Introductio - Tabula I - Tabula II - Tabula III - Tabula IV - Tabula V, pars I Duodecim tabularum leges (textus) |
|
© Editions Eclectica 2006-2009 | Contact Réalisation NetOpera | PhotOpera |