RUMOR VARIUS
|
|
Anno 1980 - fasciculum 21
Quomodo parietem ornare possis
. Inscriptiones lapidarias litteris Romanis scriptas nos omnes admiramur. Qua elegantia perfectissimaque gratia omnes litterae formatae sunt! Scriptura dicta monumentalis vel capitalis tam perfecta nobis videtur, ut postea nullo modo emendari potuerit. Gravitatem rerum Romanarum, rei publicae Romanae maiestatem his ipsis litteris cognoscimus. Sed alterum est admirari, alterum proscribendae inscriptionis, sed etiam vobiscum auferenda haec sunt pauca consilia, quomodo inscriptiones reproduci possint. Facillime enim imitationem cuiuslibet inscriptionis lapidariae vel similitudinem conficias, multo accuratiorem quam photographis fieri possit. Haec sunt quibus tibi utendum erit instrumenta:
Incipias. Primo lapidem et eius inscriptionem, si necesse sit, peniculo et aqua fortiter et diligenter purges. Chartae integrae aqua immersae et ea de causa permadidae inscriptioni imponas. Spongia prohibeas, ne quid aeris sub charta remaneat; cum autem tota charta planissime supra lapidem (vel inscriptionem) iacebit, peniculi adhibebuntur. Plagis peniculi et levibus et rhythmicis imprimes chartam in locos depressos quibus litterae formantur. Cave autem ne teras chartam! Aestate, sub love, breviter siccabitur charta. Chartam integram persiccatam facile de lapide demas. Nunc tibi est similitudo inscriptionis minutulas particulas continens, sed, eheu te miserum, quasi per negativum. Et haec similitudo decori esse posset, sed si magis tibi placeat inscriptio a fronte, non a tergo visa, labore pergas. Emas quod dicitur "Tapetensiegelklarlack"! Non dissimilis est ille liquor istius, quo mulieres ungues suos pingere solent, simili modo enim olet, ne dicam foetet. Hoc liquore omnes pori chartae obstruuntur, charta ipsa mox obdurescit. Nunc chartam in mensa ponas margineque circumdes. Gypso liquido inundes. Gypsum modo firmum e margine tollas, vertas et - ante oculos tuos splendebit perfecta similitudo illius inscriptionis quam antea admiratus es. Si vis, rubro colore litteras pingas, ut melius conspici possint; inscriptio denique in pariete fixa verum decus erit tibi tuisque. Nolo celare chartam idoneam non facile inveniri posse, sin autem talem chartam desideres, ad me litteras mittas. Dr. Jürg Bleiker (1) zähes, nicht zu dünnes, leimfreies Papier (2) Filterpapier (3) Bürsten (4) Flaschenputzer |
|
© Editions Eclectica 2006-2009 | Contact Réalisation NetOpera | PhotOpera |