Eclectica
 
 
 



Imprimer


RUMOR VARIUS
Anno 1980 - fasciculum 21
De feriis Arosae actis narratur

.

Solis die, qui fuit anni praeteriti dies paenultimus, Arosam profectus sum una cum uxore mea idque non alio consilio nisi ut caeli mutatione uteremur atque dies aliquot quieti daremus. Quis non novit Arosam, illum locum montanurn ad corpora recreanda maxime idoneum!
Plerique quidem viatores, iuniores imprimis, illuc solent proficisci, ut per clivos nivosos devehantur asseribus planis usi, quos pedibus affigunt. Quorum asserum partes humo adversas nimirum, ut super nivosos clivos quam velocissime labantur, lubricissimas esse oportet, Quae necessaria condicio asserum iuvenibus magnae curae est, utpote qui alius alium velocitate superare cupiant. Nobis autem, qui artis asseribus illis utendi parum periti simus, alia in Alpibus hibernis oblectatio superest nulla nisi ut cottidie sub Iove sive sereno seu pluvio seu ningente fortiter ambulemus, quantum vires sinunt, per amoenas semitas silvestres et campestres. Et re vera plurimae exstant semitae apertae beneque munitae, quae nos per regionem alpinam longis circuitibus ducunt. Quam iucundum est deambulare per loca silentia, per silvas lucidas, ubi abietes et pinus parvo sunt incremento, ut in Alpibus scilicet.
Sciurus est animal parvum eximia venustate magnoque viatoribus oblectamento. Plurimi prope semitas obversantur vel in ramis arborum sedentes magnisque oculis curiosi viatorem spectantes vel usque in mediam viam nobis appropinquantes minime timidi, quia sunt adsuefacti bonis moribus praetereuntium speque escae alicuius obtinendae ad ducti pericula parvi ducunt. Plerique viatores, imprimis generis feminini, magnopere his delectantur sciuris nuces apportantes et micas et rapas aliaque ad vescendum apta. Etenim sciuri tempore hiberno nimirum semper esuriunt, tupote cum arbores terraque nive plurima operta escam quasi nullam praebeant. Quae cum ita sint, mirum non est sciuros hieme hominibus tarn familiares esse, ut vel in umeros ambulantium nitantur et, ab umeris superne spectantes, cibum accipiant.
Ceterum alia animalia vix obversantur nobis praeter aves alpinas neque est periculum, ne lupi vel ursi vel aliae bestiae minaces obviam fiant. Itaque quieti, sine ullo timore ambulamus, sciurorum praesentia tantum delectati, per longas semitas, nive sub pedibus fremente; saepe autem de via decedendum est obviam venientibus, cum sint semitae angustae multique iam homines, qui curatione Arosana utuntur, sciant, quam sit iucundum ibi ambulare. Multi obvenientes oriundi sunt ab externis nationibus, sicut nonnunquam vocabula peregrina, exempli gratia Gallica, Britannica, Italica vel etiam Hispanica auribus percipiamus neque umquam otium molestum oriatur, immo vero ut nihil iucundius esse existimem quam in silvis campisque Arosanis ambulare. Pro luppiter! Invidendum non est illis, qui asseribus pedibus affixis quam velocissime per clivos devehuntur. Delectentur (per me licet) velocitate, quantum velint! Sibi quisque quaerat, quod sibi placitum est! Me quidem iuvat ambularo neque quicquam aliud praeterea cupio.
Attamen me non posse confiteor ambulare diem totum. Tandem aliquando defatigamur et coniunx et ego. Quid tum? Revertamur ad deversoriurn nostrum an intremus thermopolium vel cauponam quandam? Prout nobis est animus. Sub quartam sane horam post meridiem ad deversorium reverti taedet, cum ibi aliud agere non possimus nisi cubiculum petere, cubare et quieti nos dare, cenae horam exspectantes, vel in taberna liquorum sedere, sermonem habentes cum aliis hospitibus, quod non minus taedere solet.
Itaque saepissime deversorium, quod "Kulm" appellatur et elegantissimum Arosae habetur, intravimus, potum aliquem sorbentes et placentas comedentes. Placentae imprimis coniugi meae placent, quamvis quarn paucissimas consumere debeat, ne obesior fiat. At eheu! Placentis tantopere delectatur, ut obesitatem nihil curet. Neque ego sum, ut verum dicam, illa prudentior. Placentae quidem mihi periculo non sunt, at vinum! Vino quasi semper delector, cum est bonum. Bonum esse oportet. Alioquin repudio. At in deversorio "Kulm" optimum est, et cum sit optimum, bibo, bibo, bibo usque ad punctum temporis, ubi coniunx minantibus oculis dicit: "Sat prata bibere!" Latine, ut auditis, tum loquitur mecum, existimans Latinum sermonem unum esse, qui minis exprimendis sit dignus meque a plus bibendo abstineat. Nec falso! Nam simulatque illa verba dixit, bibendi finem facio. Nunc autem solvendum est. Pecunia debita solet esse satis magna, cum tot placentae totque vasa vini gratis non sint consumpta, sed pretium habeant. Puella cauponia advocata appropinquat et subducit rationem. Vae nobis ganeonibus! Quanta pecunia! Solvo et surgimus afflicti. Petimus penates, id est deversorium nostrum, lamentantes tantam pecuniam expensam esse pollicitique nobis ipsis numquam nos iam tam stultos futuros esse, ut ante cenam ventres et cerebra placentis vinoque impleamus. Sed ut sunt debilia viscera humana: postridie iterum deversorium "Kulm" intramus, placentarum vinique non minus quam pridie consumpturi. Nihilominus octo diebus post domum revertimus recreati.
Si forsitan vestra, cari legentes, intersit scire, quo nomine sit deversorium, ubi per octo dies collocati simus, "Altein" appellatur estque urbis Turicensis a multis annis deversorium satis amplum, ubi victus optimus praebetur optimeque hospites curantur pretii parvi. Hospites pro "Altein" conquirere mihi non est in animo, dico nisi verum nihil; nam nec sum consors vel particeps illius domus neque est aliud quodcumque commodum, quod e laudanda illa domo capere possim. Rectorem autem domus umquam lecturum esse hanc narratiunculam meam meque pro praemio gratis locaturum sperare non possum, cum imperitum sermonis Latini eum esse putem.
Dr. Emanuel Bernard

 
© Editions Eclectica 2006-2009 |  Contact Réalisation NetOpera | PhotOpera