Eclectica
 
 
 




RUMOR VARIUS
Summarium annuale
Anno 1979

Fasciculum 10

Praefatio
Superiore mense in hoc libello sententiam unius amicorum nostrorum divulgavi, qui res graves in nostro libello amplius respici velit. […] Vertendo paginas invenietis epistulam ad hodiernum statum rei publicae Persarum pertinentem.

De forma, quae rei publicae Persarum futura sit (I)
Pugna pro futura forma regni Persarum toto in mundo omnium oculos animosque ad se convertit. Aliquando Schah Reza Pahlevi "cum mortuus ero", inquit "populus meus per longa tempora reminiscetur me illum ducem fuisse, qui regnum Persarum ex aetate media in tempus modernum duceret!"

Breviter scripta
a.c.= anni currentis
des laufenden Jahres

a.Chr.n. = ante Christum naturn
vor Christi Geburt

A.D. = anno Domini
im Jahre des Herrn

etc.


Alacria
Conficor casei cum lanio in deversorium intravit…

Quadratum magicum
Quattuor verba

Aenigma quo praemium accipi potest
verba decussata

Sit maior laetitia leprosis
Cur mense Ianuario homines totius orbis terrarum memores sunt leprae? Quia toto orbe terrarum circa |CL| (15 Mio) hominum morbo leprae affecti sunt.

Solutiones
verba decussata

Solutiones
verba quattuor


Fasciculum 11

Praefatio
Iuvat me vobis nuntiare posse numerum nostrum libellum subnotantium semper augere! Mox adveniet dies, quo die centesimum Rumorem Varium subnotantem lectorem in numero Rumorem Varium amantium amicorum nostrorum salutare poterimus. Cum ea re maxime delecter tamen de hoc uno conqueror, quod maxima pars legentium interdum aliquam ratam partem propria manu scriptam publicandam nobis mittere non audet.

De certaminibus magnis in Argentinia Brasiliaque habitis
Eventus certaminis primi hoc anno in Argentinia suscepti maxime incertus erat: Nam hieme superiore vehicula novissima, nondum visa, constructa erant. Altera et motoribus et circulis conflatis optimis praedita erant (nam bellum atrox erat inter fabricas duas circulos conflatos producentes: Michelinus, Bonus Annus), altera multis difficultatibus certamen inire debuerunt.

Aenigma quo praemium accipi potest
verba decussata (columna)

Alacria
Colloquia hilara

De forma, quae rei publicae Persarum futura sit (II)
Demens esset qui putaret nullum externum ducem temptaturum esse rerum Persarum potiri, ubi primum gubernator Persicus patriam suam reliquerit. Cuique observanti mirum est videre quomodo fieri potuerit ut Schah Reza, qui patriam suam in aetatem industrialem ducere voluerit, nunc a duce religioso urgeatur, "cuius ambitio anno MCMLXXIX sit redire quam celerrime in aetatem XIII", ut nescio quis in libello Daily Express scripsit.»

Solutiones
Verba decussata

Solutiones
Verba quattuor


Fasciculum 12

Praefatio
Placuitne vobis exemplar Rumoris Varii, quod superiore mense editum est? Epistula in eo a Patricio Hardmeiero de certaminibus automobilium scripta me certamina huius generis amantem maxime delectavit. […] "Rota" dicatur an melius "circulus conflatus"?

Proverbia
Oderint, dum metuant ! (Sie mögen hassen, wenn sie nur fürchten — Accius); tertius gaudens (der sich freuende Dritte); etc.

Vanda
Vanda appellor. Equa Islandica sum…

Alacria
Servus Caesari multis negotiis distento nuntiavit…

Quadratum magicum
quattuor verba

Aenigma quo praemium accipi potest
Verba decussata

Caput hominis
partes capitis delineatae

Solutiones
aenigma (columna)


Fasciculum 13

Praefatio
Intra paucos menses numerus libellum nostrum subnotantium continuo crevit. Qua re valde gaudemus! Sed — miserabile dictu — adhuc semper parvus est numerus eorum, qui nobis epistulas Latina lingua finctas mittunt, ut eas in Rumore Vario publicemus! […] Itaque imitemini exemplum Barbarae Maierae!

Asinus doctus vel sapientia invicta (Pars I)
Barbara Maier, in vico Brunnen habitans, nobis fabulam misit quam suo ingenio finxit et coram publico in scaena proposuit.

Alacria
"Ubi est testimonium tuum?" pater ex Frederico parvo…

Vendo
Vendo: librum doctissimum…

Aenigma quo praemium accipi potest
verba decussata


Fasciculum 14

Praefatio
Hodie, cari amici Rumoris Varii, felicissimum diem festum, etiam duplicem, agere possumus! Primum, quod his diebus mensis Maii libellus noster Rumor Varius suum diem natalem primum celebrat; secundum, quod hoc die natali nos iam centesimum libellum nostrum amantem in numero Rumorem Varium subnotantium salutare posse maxime delectat!

Epistulae Rumori Vario scriptae: Rota vel circulus conflatus?
Scientia mea in linguae Latinae longe satis non est, sed ad in RV 3/79 quaesitum respondere conor.

Epistulae Rumori Vario scriptae: De usu, quem Latine loqui praebeat etiam nostris temporibus
Saepe discipuli gymnasia vel progymnasia intraturi, si quaeris ex eis, utrum Latinam an Britannicam linguam discere malint, se Britannicam anteponere respondent. […] Multi quidem magistri discipulos delectandi imperiti potius somnum quam gaudium discipulis inferunt, quo facto illi re vera clamare possunt: "Ave, magister, dormituri te salutant!" Quid autem faciendum est?

Solutiones
Verba decussata

Aenigma quo praemium accipi potest
verba decussata

Asinus doctus vel sapientia invicta (Pars II)
Barbara Maier, in vico Brunnen habitans, nobis fabulam misit quam suo ingenio finxit et coram publico in scaena proposuit.

Solutiones
Verba quattuor

Solutiones
Verba decussata


Fasciculum 15

Praefatio
Vobis primum pauca de rebus scribam,quae ad futuram editionem Rumoris Varii pertinent: Libellum usque ad finem anni MCMLXXIX semper tempore consuetudinem sequente, i. e. mensualiter, accipietis. Ab anno MCMLXXX autem tantum sexies singulis annis, i. e. bimensualiter, edetur.

Epistulae Rumori Vario scriptae: De parvo Munotis tintinnabulo (cantus)
Custodis cantus Munotem turrim custodientis et a puella quadam perfida decepti.

Aenigma quo praemium accipi potest
verba decussata

Asinus doctus vel sapientia invicta (Pars III)
Barbara Maier, in vico Brunnen habitans, nobis fabulam misit quam suo ingenio finxit et coram publico in scaena proposuit.

Solutiones
verba decussata


Fasciculum 16

Praefatio
Convenerunt enim ante paucos dies in aedibus AKADis Turici sitis ii socii operis, qui Rumorem Varium adhuc componere solebant, una cum futuris sociis operis, qui a nobis invitati erant, ut se nobis socios asciscerent.

Rudimentum ab Emanuele Bernard compositum
Egregii viri redactores huius libelli nuper mihi bona fide proposuerunt, ut aliquid ad vos delectandos aptum componerem. […] Heu me miserum! Quam est vacuum caput meum! […] Itaque nunc intra bibliothecam meam clausus sedeo stilum mordens, scidulam albam intuens, animum in omnes partes versans, ut aliquid, quod legentibus gratum possit esse, inveniam. Frustra! Operam perdo. Praestare puto me cubitum ire sperantem cras mane Musam mihi magis fore probitiam. […] Bene quievi. Quiete satiatus sum, quamvis aliqua per somnum animum vexantia viderim. Ecce somnium:

Aenigma quo praemium accipi potest
verba decussata (columna)

Rumori Vario a lectore hoc scriptum est:
praemium accepi! Aenigma quo praemium accipi potest.

De commissario
Sunt nonnulli inter nos qui avide televisorium spectent, quandocumque ille incredibili acumine Commissarius celerrime vel maxima hora dimidia difficillima aenigmata solvit. Timeo autem ne complures nesciant hoc spectaculi genus iamdudum in libris ad linguam Latinam docendam compositis demonstratum et perfectum esse.

Solutiones
verba decussata

Commentarii periodici Latini: Vox Latina
Vox Latina inscribuntur Latini commentarii periodici, quibus edendis Dr. P. Caelestis Eicheseer, qui est in Saraviensi studiorum Universitate, luculenter moderatur.


Fasciculum 17

Praefatio
Praeclare enim nobis ante oculos fert hoc exemplar hanc veterem linguam Latinam, qua homines iam ante MM annos se exprimere soliti sint, etiam nostris temporibus sine ulla difficultate adhiberi posse, ubi res ad tempora moderna pertinentes describendae sint!

Iter feci in agrum Polensem…
Cum, summa aestate, sol maxime arderet, tamen non modo voluptatibus aquarum in agro Parentino me dare volui, sed magno artium amore commota in agrum Polensem iter facere constitui vestigia veterum Romanorum quaerens.

Aenigma quo praemium accipi potest
verba decussata

Quomodo avia somnium interpretata sit, narratur
Ut sequentia, cari amici, intellegatis, opus est lectis illis, quae in proximo libello de somnio meo narravi. Nempe quomodo avia coniecturam somnii fecerit, hic exponam.

Solutiones
verba decussata (columna)

Epistulae Rvmori Vario scriptae: Mani Matteri cantus "Dr Ferdinand isch gschtorbe" Latine adaptatus
Iohannis Petrus Matter carmina in lingua Bernensi scripsit. Comitante cithara melodiis simplicissimis poemata auditoribus praebebat. Equidem Matterum eiusque opera tantopere veneror, ut carmina nonnulla linguae Latinae adaptare coner.


Fasciculum 18

Praefatio
Primum pro toto collegio redactorum me apud vos excusare velim…

Laus feriarum domi acturam
Feriis aestivis iamdudum lapsis interdum, ut animum recipiam e duro labore cotidiano, meminisse iuvat haec et illa, quae acta, experta, visa, audita sunt tum, cum domi vel alibi versabamur. Cum autem plurimis civium procul abire et extremas visere gentes sit animus, mihi, ut aperte loquar, nihil est quam domi manere gratius, ita ut…

Epistulae Rumori Vario scriptae
Quod me in superiore Rumore Vario facturum esse pollicitus sum, praebeam: aliud enim carmen a Mani Mattero scriptum sermoni Latino tradidi. Hoc carmen historiam de Noa narrat, de viro igitur, quem homines ob sententias alienas dementem iudicabant, qui autem postremo magis Deo quam hominibus credens solus servatus est.

De Benedicto abbate monasterii in valle speciosa siti
Quis vestrum ignorat illum equitem aetatis quae dicitur media exeuntis, qui hostes suos manu ferrea debellavit et nuntium quendam terruisse dicitur memorabili invitatione, ut sibi culum lamberet? In monasterium speciosae vallis sepultus est. Eodem in monasterio vixit abbas Benedictus Knittel XVII/XVIII s. Non magnus sed certe copiosissimus poeta erat; traditur ille…

Solutiones
verba decussata

Aenigma quo praemium accipi potest
Verba decussata


Fasciculum 19

Praefatio
Hodie vobis pauca scribam, quae omnes, qui Rumori Vario epistulas Latine scriptas mittere velint, sciant: Numerus eorum, cari amici, qui epistulis nobis mittendis facere velint, ut libellus noster vivat, floreat, crescat, semper augetur!

Catalepton
Magister ille, quem videtis, hospites,
ait studentium fuisse pessimus,
neque ullius bibentis impetum siti
nequisse praeterire, sive heminam
opus foret vorare sive dolium.


Iamdudum elapsa et memoratu vix digna narrantur
De auctoris vita. Narro tamen, cum sit aliquid narrandum neque habeam, quod sit dignius memoratu, vosque, cari legentes, nugas meas, amabo, indulgete mihi! Peto veniam et incipiam: Per biennium gymnasium frequentavi…

Novus redactor de se narrat
Ut in libello mense Octobri edito (RV 10/97, Praefatio, p. 123-124) legere potuistis, redactorum collegium me novum collaboratorem creavit. […] Qualis autem sit novus redactor, quid agat eo tempore, quo non Rumori Vario operam dat, quaeque futuris temporibus in nostro libello scripturus sit, nunc accipiatis:

Aenigma quo praemium accipi potest
Verba decussata (columna)

Epistula 'Rumori Vario' scripta
Bis iam redactoribus tuis gratias egi, quod pretiosos mihi libros hoc anno miserunt. Quid tandem primo praemio tertium mihi attributo nunc dicam?

Solutiones
Verba decussata

De legibus XII tabularum (Introductio)
Quis nostrum ignorat leges XII tabularum, ius primum scriptum populi Romani et "fontem omnis publici privatique iuris", ut Livius dicit? Has XII tabulas singillatim in libellis subsequentibus Rumoris Varii vobis ostendere velim! Hodie autem mihi liceat in hoc libello introductionem brevem proponere.


Fasciculum 20

Praefatio
Mirum est videre quantum noster libellus et specie et argumentis in eo inclusis et forma ex eo tempore, quo natus sit, mutatus sit! Edetur libellus autem non iam, ut soliti estis, Idibus, sed omni secundo mense Kalendis.

Capta meis manibus (Alls, wo mir i d’Finger chunnt)
Carmen. Eodem, quo sum natus, die, ut narratum est,
a matre mea domi cenae vas corruptum est.


De vespere quodam coniludio consecrato
(Coniludium sive conorum ludus nostro sermone appellatur Kegelspiel)
Veneris die proximo, ut est nostra consuetudo menstrua, ad coniludium in cauponam quandam…


Solutiones
Verba decussata (columna)

Aenigma quo praemium accipi potest
Verba decussata (columna)

De legibus XII tabularum (Tabula I)
Quis nostrum ignorat leges XII tabularum ius primum scriptum populi Romani et "fontem omnis publici privatique iuris" ut Livius dicit? Has XII tabulas singillatim in libellis subsequentibus Rumoris Varii vobis ostendere velim!

 
© Editions Eclectica 2006-2009 |  Contact Réalisation NetOpera | PhotOpera