Eclectica
 
 
 



Imprimer


RUMOR VARIUS
Anno 1979 - fasciculum 20
De vespere quodam coniludio consecrato

.

Veneris die proximo, ut est nostra consuetudo menstrua, ad coniludium (1)in cauponam quandam extra urbem sitam convenimus. Quam gratus nobis est conorum ludus! Dat varietatem vitae iucundissimam sedentariis, qui simus labore nostro cotidiano, firmat corpora, dat agilitatem. Cum res ita se habeant, post cenam, quam levem esse oportet, omnes in tempore adsumus, nonnulli iam sorbentes cerevisiam (2), qua quamvis modice hausta consessus incohatur. Cerevisia certo temperanter bibenda est. Namque ebrium quemque ad globos ligneos mittendos nihil valere apertum est. Quapropter mulieres nostrae meliore plerumque sunt condicione, utpote quibus cerevisia minus placeat quam aqua medicata vel potus coffeae.
Attamen homines feminini generis, qui, (vel melius: quae) nobiscum conis luserunt, adhuc nunquam primum praemium obtinuerunt, quamvis sobriae fuerint, neque ignoro, cur ita sit: nempe et vis et virtus eas deficiunt, nisi fallor. Saepe sine causa iusta ridere, laetos clamores tollere et iocari solent, cum nos viri magno cum serio magnoque impetu ludamus. Quis autem dubitarit, quin etiam in ludendo serium sit adhibendum? Homo cognoscitur in ludendo, ut mihi quidem persuasum est. Ut ludis, ita agis in officio. In ludo carens serio et in officio caret. Nunc autem sat philosophatum! De ludo nostro narrandum est.
Petrus, qui optimus est lusor nostrum, interrogavit:

—
Quanti certabimus? Namque aliquo pignore certandum, alioquin ludus taedet.

—
"Consentitur!" respondemus omnes praeter unum Paulum.

Et ego:
Quinquaginta nummis? Placetne?

Paulus:
Est nimio!

Iulus:
Tu homo tenax! Num tunicati sumus?

Paulus:
Tu non es, at ego sum. Tamen, si vobis visum est, ratum duco quinquaginta. Laudamus Paulum propter eius placabilitatem. Formamus partes. Sex sumus collusores, mulieres tres virique totidem. Itaque in altera parte una, in altera duae mulieres, itemque viri distribuendi sunt. Mea pars ex una constat muliere duobusque viris, me incluso.

—
"Quis incipit?" inquam.

—
Sortiendum est!

—
Quomodo?

—
Ramentis sulphuratis! (3)


Et sortiti sumus. "Ecce Petrus! Tuum est, Petre! Incipe! Mitte globum! Feri Lucam! (4)", conclamamus omnes quasi iubilantes. Et Petrus misit.
Neque est dubium, quin Petrus, optimus ille lusor, omne laturus fuerit punctum, nisi, pro! Favonus, malignus ille ventus, illo ipso die acerrime flavisset. Petrus enim, ut sciatis, homo mollis est, qui Favono flante valetudine summopere laborare solet. Pauperrimum! Globum miserat summis viribus, firma voluntate vincendi, magnoque clamore, at (lamentabile visu!) ne unum quidem conum subvertit, globo eius ad parietem misso. Steterunt coni omnes stabiles tamquam milites Borussi, quasi subridentes. Nos autem, risu vix suppresso, commiserationem eius fingimus, ut est hominum fallacium.
Tum Flavia, uxor Petri, femina ingens, statura alta, corpore amplo, lacertosis bracchiis,ut gladiatoris speciem praeberet: "Imbecille," inquit "specta me, quaeso, ut cognoscas, quanto pluris femina sit viro!" Stupescimus omnes, ambigui, utrum admiremur an rideamus. At illa accessit, corripuit globum magnoque cum ululatu vibrans re vera conos subverti omnes, numero videlicet novem!

—
"Euge, euge! Io novenio!" vociferamur Latine et Germanice simul.


At maritus eius acidulus: "Praepropere," inquit, "triumphare noli! Fortuna tibi favit, nil amplius. Postremo virtus vera vincet." Tum partis alterius est mittere. Quorum primus Iulus noster accedit et "Par pari referamus!" parva voce dicens vibrat globum subvertitque (mirabile visu!) totidem, conos novem! Sequitur clamor magnus risusque undique, Petrus autem: "Nunc est bibendum!", inquit, "agite dum! Haustum cerevisiae sumamus!" Et Corinna: "Bene dicis", inquit, "iam fauces mihi aridae sunt, lingua in palato haeret."

—
"Tibine?", inquam, "potrix quae es!"

—
Me potricem? Poculum nondum tetigi, calumniator!

—
"Recte!", inquam, "at nondum misisti globum. Mittendum est primum, postea bibendum."

—
Tu me vetabis, homuncule? Nonne admodum sani cerebri es?

—
Non veto, sed suadeo, dulcissima. Nam sobriam te validiorem esse ad conos subvertendos pro certo scio.


Cum tali modo per iocum rixamur, ululatus magnus de improviso ortus est. Quid accidit?

—
Pars altera bis novenos subvertit conos!

—
"Vae nobis!", inquam, "iam omni spe vincendi deicimur, Petre noster! Ubi es? Fac tandem artem tuam videamus! Alioquin periimus nobisque solis erit solvendum pretium conorum."


Nunc autem magnus surgit ira ingenti Petrus, pugnans adversus et Favonem et dolores capitis, correptum globum vibrat et — ah! — coni novem cadunt! Neque triumphat Petrus, sed torvo vultu exspectat seriem proximam. Et pro Iuppiter! Denuo vincit nec bis tantum, sed ter! Heu! Pristinus Petrus nobis redditus est! Pristina eius ars virtusque globos mittendi attulit victoriam parti nostrae. Vivat Petrus!
Vivatis vos quoque, cari legentes, qui patienter perlegistis narratiunculam meam! Neque nimia vobis vocabula fore requirenda spero.
Valete!
Dr. Emanuel Bernard

(1) Coniludium sive conorum ludus nostro sermone appellatur Kegelspiel
(2) Cerevisia: Bier
(3) mit Streichhölzern
(4) Hau den Lukas

 
© Editions Eclectica 2006-2009 |  Contact Réalisation NetOpera | PhotOpera