Eclectica
 
 
 



Imprimer


RUMOR VARIUS
Anno 1979 - fasciculum 17
Epistulae Rvmori Vario scriptae: Mani Matteri cantus "Dr Ferdinand isch gschtorbe" Latine adaptatus

.

Vicus Lacus Palustris, a.d. X Kal. Sept. anni MMDCCXXXI. a.u.c.


Martinus Rumorem Varium legentibus salutem!

Hodie vobis de viro ut Bernensi ita noto in tota Helvetia narrabo: Iohannis Petrus Matter, quem primo amici deinde homines omnes 'Mani' nominabant, natus est Bernae anno MCXXXVI. p. Chr. n. Scholis peractis iuribus studuit, quorum studio finito urbi Bernae iuris peritus serviebat. Clarissimum fecerunt eum carmina in lingua Bernensi scripta: non pascua, rura, duces, sed populum eiusque curas gaudium actaque canebat. Comitante cithara melodiis simplicissimis poemata auditoribus praebebat. Monstrabat ita pulcherrimam esse linguarum Bernensem, si neglegamus Latinam scilicet!
Obiit iam anno MCMLXXII. p. Chr. n., cum automobili Turico domum revertebatur. Homerum illum Bernensem multi seu intra seu extra Bernae muros imitari temptabant partim carmina vere pulchra creantes, sed ingenium Mani Matteri numquam assequentes.
Equidem Matterum eiusque opera tantopere veneror, ut carmina nonnulla linguae Latinae adaptare coner. Quorum paucis iam versis vobis hodie exemplar unum, quod sub titulo originali "Dr Ferdinand isch gschtorbe" inscribitur, demonstrem. Si placuerit, sequentibus mensibus alia carmina Matteriana in lingua Latina scripta publicabuntur.

Defunctus Ferdinandus,
- vae mihi misero! -
defunctus Ferdinandus,
graviter doleo.
Cui erat propagandus
amor in tribibus.
Defunctus Ferdinandus
pauperrimus.

Quam meo Ferdinando
gavisus sum ego!
Tam fele admirando
donabitur nemo.
Quem amor agitabat,
non aves nec mures,
exemplum mihi dabat
mas hic feles.

Cum eum universa
per vitam carmina
in hortis audiebam
canentem dulcia,
amicae cor movebat
cum voce aurea;
Vt felibus canebat
sic non frustra.

Sic maxima est nata
ex eo suboles,
quae eius consolata
est mortis memores.
Permulti nati eius
perlustrant oppida,
necavit cum Velleius
eum plaga.

Sunt - et sunt puniundi! -
qui artem oderint,
ardorem coeundi
non ipsi noverint.
Sic vitam miserandi
matella finivit
Velleius Eerdinandi,
qui obiit.

Defunctus Ferdinandus,
- vae mihi misero! -
defunctus Ferdinandus,
graviter doleo.
Cui erat propagandus
amor in tribibus.
Defunctus Ferdinandus
pauperrimus.
Valete!
Martinus Meier
Cf etiam De Noa.

 
© Editions Eclectica 2006-2009 |  Contact Réalisation NetOpera | PhotOpera