Eclectica
 
 
 



Imprimer


RUMOR VARIUS
Anno 1979 - fasciculum 17
Quomodo avia somnium interpretata sit, narratur

.

Ut sequentia, cari amici, intellegatis, opus est lectis illis, quae in proximo libello de somnio meo narravi. Nempe quomodo avia coniecturam somnii fecerit, hic exponam. Vix finem feceram narrandi, cum his fere verbis in me invexit:

—
Istud somnium re vera tui simile est, puellarum aeterne venator!

Et ego summopere miratus:
—
Ain' tu? Me puellarum venatorem esse dicis? Avia mea! Quid hoc novae rei? Unde haec tibi fabula?

—
Mi anime, divinatione opus non est. Somnium tuum te tradidit. Ceterum aviam tuam tam stultam omniumque rerum ignaram putas esse, ut, quod omnes sciant, ignoret? Amabo, te nihil aliud agere nisi sectari puellas quis ignoret? Ex animi sententia loquamur, sodes!

—
Optima aviarum! Re vera me terres. Nonne meministi, quam timidus fuerim puer?

—
Ut puer? Pro luppiter! Certo memini timidissimum te fuisse puellasque fugisse ut veneficas. At, mi amice, ex illo tempore aliquot iam anni lapsi sunt neque iam puer es. Quot annos natus es?

—
Quadraginta.

—
Quadraginta? Maxime luppiter! Atque nihil curas adhuc nisi puellas! Pudeat te!

—
Avia mea dulcissima! Aurem, quaeso, praebe mihi! Primum: erras vehementer. Deinde: si vere res ita se, ut dicis, haberent, essetne pudendum?

—
Desine, quaeso! Etenim quae dixi, inter omnes constat. Ut Germani dicunt: 'Das pfeifen die Spatzen von den Dächern', quod dictum quomodo Latine vertam, ignoro. Ad verbum dicam: 'Id passeres clamant de tectis'.

—
Esto, esto, dulcissima mea! At hodie non veni domum tuam, ut litigarem tecum, sed ut audirem, quid de somnio meo diceres. Incipe tandem, obsecro, coniecturam facere!

—
Hercle! Me iam coepisse nonne sensisti?

—
Nimirum sensi: de puellarum meo amore praedicasti, sed eadem verba identidem facere noli!

—
Immo vero repetere opus est, ut postea ad cetera transeam. Cetera enim haec sunt: Tempestas orta et pluvia ingens, cum autoraedam conscendisti, te tuumque amicum prohibuerunt, quominus ad balneas virginesque vestras spectandas perveniretis. Tempestates autem signa sunt infestissima, quae cum per somnum videantur, condiciones significant somniantis esse iniquas, quin etiam pessimas.

—
Mitte oicos, obsecro!

—
Nihil iocor tecum. Tempestas te rectam viam et honestam amisisse et alta voce 'Nosce te ipsum!' clamat et altiore etiam voce te monet: 'Os tuum in speculo contemplare!' Nonne vides, quantulum deceat senem nitidas sectari puellas? Nonne te animadvertis ludibrio puellis esse, quippe qui aetate provecta tua pater possis earum esse?

—
Desiste, avia mea, animum meum cruciare! Plane infelicem me noli reddere!

—
Anime mi! Tu me voluisti interpretari somnium. Ergo nunc patienter me audias! Etenim finem nondum feci. 'Nunc animis opus, Aenea, nunc pectore firmo!', ut ait Vergilius. Animum attende! Turbam autoraedae vobisque circumdatam clamantem vosque irridentem quidnam significare putas? Quidnam aliud nisi conscientia te morderi turpitudinis tuae? Cum enim tu te ipsum irridere noluisses, conscientia mala, ut ait Sigismundus Freud, per sonmum tibi misit imaginem illam, qua irridereris. Intellexistine?

—
Intellexi, at cur sim irridendus, non intellego.

—
Pro Iuppiter! Irridendus nimirum es, quod puellas sectaris et venaris ut tuae aetatis vir, quasi senex.

—
'Pro Iuppiter!' dicis etiam atque etiam, dulcissima avia. Et ego tibi dicam: Iuppiter ipse, quem testem advocas, exemplo mihi est, quippe qui multo me maior natu milies plures puellas sectatus est quam ego.

—
Fave linguae, mi puer! Verere Iovem! An illud ignoras 'Quod licet Iovi, non licet bovi'?

—
Ego ergo tuo iudicio bos sum?

—
Mi anime, boves sumus omnes pro Iove. Nunc vero habeo, quod de somnio tibi dicam gravius: nam amicus tuus, qui ad balneas te invitavit, amicus verus non est, cum te destituerit.

—
Mene destituit? Cur ita?

—
Decepit te destituitque, utpote qui primo multa de autoraeda sua et de puellis visendis praedicavisset, tum autem ad vehendum autoraeda potens non esset.

—
Minime, optima avia! Stultus ille forsitan sit, falsus non est. Nunc re vera rem in maius extollere videris.

—
Stultus vel falsus, quid differt?

—
Differt plurimum. Praeterea somnia vana esse puto.

—
Non sunt vana! Vera sunt! At homines, quae eis displicent, non credunt.

—
Dulcissima vates mea, gratiam tibi habeo plurimam, cum maximopere gavisus sim interpretatione tua. De verbis tuis meditabor. At iam me tempus alio vocat. Tu valebis!

—
Valeto! Salutem dic matri et patri!

His verbis me dimisit.
Dr. Emanuel Bernard

 
© Editions Eclectica 2006-2009 |  Contact Réalisation NetOpera | PhotOpera