Eclectica
 
 
 



Imprimer


RUMOR VARIUS
Anno 1979 - fasciculum 17
Iter feci in agrum Polensem…

.

Cum, summa aestate, sol maxime arderet, tamen non modo voluptatibus aquarum in agro Parentino me dare volui, sed magno artium amore commota in agrum Polensem iter facere constitui vestigia veterum Romanorum quaerens.
Dis faventibus paulo post solis ortum Colonia Iulia Parentium (Porec) decessi atque Via Flavia curru expedito vecta Polam maximam in urbem Histriae, tertia hora, perveni. Pola urbs maritima, cui hodie nomen Pulae est, portu praeclaro navalibusque multis aliis Histriae urbibus antecellit. Magnus enim numerus mercatorum undique cum mercibus atque oneribus huc commeant permultaeque naves longae in portum appelluntur.
Animi autem quorundam viatorum egregiis monumentis antiquorum Romanorum alliciuntur. 'Pietas Iulia' vel 'Pola' iam aetate Divi Augusti mercatura florebat. Portus celeberrimus erat et, media aestate, multi nobiles Romani Polae otio fruebantur.
Haud longe a mari magnum amphitheatrum Augusto imperatore constructum situm est. Inter omnia monumenta huius generis Imperii Romani, quae nobis nota sunt, amphitheatrum Polense sextum locum obtinet. Viginti tria milia spectatorum accipere poterat atque potest, nam nostris temporibus quoque spectacula varii generis in amphitheatro praebentur. Cavea triginta ordines amplectitur. In singulis sedibus olim nomina dominorum incisa sunt.
Ludi gladiatorii hic dabantur atque bestiarii plausum spectatorum quaerebant. Prope theatrum ludus* gladiatorius fuisse dicitur. Verisimile est ludos navales non in theatro sed in litore factos esse, litora agri Polensis enim nonnullis in locis quasi speciem amphitheatri naturalis praebent. Hodie spectatores non iam ludis sanguineis sed ludis scaenicis delectantur.
In museo subterraneo instrumenta ad usum vitae agricolarum mercatorumque necessaria velut prela amphoraeque omnis generis exponuntur. Memoria veterum Romanorum ex Histria olea vinaque in alias provincias exportata sunt. Plinius Maior in opere illo 'Naturalis historia' Histriae mentionem facit oleumque Histricum his verbis collaudat: "Principatum in hoc quoque bono obtinuit Italia toto orbe maxime agro Venafro… reliquum certamen inter Istriae terram et Beticae par est." (Naturalis historia XL 8). Olea, olivae, vina garumque magnis amphoris Romam aliaque in oppida velut Aquileiam, Tergeste, Mediolanum, Augustam Taurinorum… exportabantur. Quoddam amphorae fragmentum in agro Norico inventum nos certiores facit de olei origine: "Olei Histr(ici) flos p(ondo) V…Q. Tusidi Dextri." Amphora illa continuit oleum Histricum optimae qualitatis ex horreo cuiusdam Quinti Tusidi Dextri.
Sed discedamus locis subterraneis et petamus loca superiora. Ecce viae expeditae foraque Polae hominibus laetis repleta! Inter aedificia nostrae aetatis multae aliae reliquiae monumentorum Romanorum indagari possunt. In antiquo foro Romano Curia Polensis magna ex parte templo antiquo inserta est. Et iam oculi nostri incidunt in illud templum Divi Augusti Christo puero erectum. Quam ornata est illa Porta aurea erecta in honorem generis nobilis Sergii, quam lepida est illa Porta gemina arcubus duobus lautissimis praedita!
Agedum homines mulieresque doctissimi studioseque in veteribus scriptoribus versati! Doctrinam vestram ad usum transferatis. Ne diutius intra parietes vos teneatis. Itineribus laetis animis vos detis atque oculos vestros monumentis antiquis agri Polensis pascatis. Utinam di immortales inceptis vestris faveant!
Barbara Maier
*hier: Schule

 
© Editions Eclectica 2006-2009 |  Contact Réalisation NetOpera | PhotOpera