Eclectica
 
 
 



Imprimer


RUMOR VARIUS
Anno 1979 - fasciculum 17
Praefatio

.

Ulricus Aeschlimann omnibus lectoribus salutem dicit plurimam!


Placuitne etiam vobis superior libellus Idibus Iuliis et Augustis editus? Egomet eo maxime delectatus sum. Praeclare enim nobis ante oculos fert hoc exemplar hanc veterem linguam Latinam, qua homines iam ante MM annos se exprimere soliti sint, etiam nostris temporibus sine ulla difficultate adhiberi posse, ubi res ad tempora moderna pertinentes describendae sint!
Nunc iam diutius quam unum annum Rumor Varius floret et viget; puto adhuc nonnullis epistulis fabulisque in eo praepositis iam satis demonstratum esse linguam Latinam semper vivere! An huius facti exempla optima non sunt illae duae fabulae, quas nuper Dr. Jürg Bleiker 'de Commissario' et Dr. Emanuel Bernard de suo somnio obscuro scripserunt? Maxime cupidus sum cognoscendi finem huius somnii, quem auctor in hoc libello narraturum esse pollicitus est!
Ceterum invenietis in hoc Rumore Vario novum opus amici nostri Martini Meier, qui in libello Idibus Iuniis edito illud carmen clarum Germanorum lingua 'Munotglöcklein' appellatum in Latinum transtulit. Hic hodie iterum se interpretem optima indole praeditum esse probat novo opere, quod ut superius et legi et cantari potest! De sententia huius novi operis in hac praefatione nihil enuntiare velim; quaerite, invenietis! Sed etiam amicus noster Jürg Bleiker in pagina vobis quaerenda novam fabulam proponit! Quid memorem novum aenigma? Et illud inveniatur.
Spero hanc variationem rerum in Rumore Vario propositorum vobis bis diebus autumnalibus aliquod lumen solare in domos vestras illaturam esse!
Valete!
Ulricus Aeschlimann redactor

 
© Editions Eclectica 2006-2009 |  Contact Réalisation NetOpera | PhotOpera