![]() |
RUMOR VARIUS
|
Anno 1979 - fasciculum 15
Asinus doctus vel sapientia invicta (Pars III)
. Titus: Salve matercula! Pomponia: Tace stupide, semper stulte respondes! (zum Lehrer) Rufus agricola, estne hic? Rufus: Non sum! Pomponia: Male factum, ubi es? Rufus: (verlässt sein Versteck) Salve cor meum! Pomponia: Fabulae! Asinus: (aus dem Versteck) Salve mel meum! Pomponia: Asinus etiam hic est! Monstra te monstrum! Der Esel zeigt sich, Gallus folgt ihm. Gallus: Salve etiam atque etiam, dominarum optima! Pomponia: Cavete pessimi! (sie verfolgt die beiden) Nihil aliud facio nisi laboro. Vos autem otio vos datis, ludosque facitis atque luditis quidem me! Rufus: (ausser Atem) Obsecro mihi ignoscas, dulcissima! Asinus et Gallus: (ebenfalls ausser Atem) Ignosce, optima! Pomponia: Prae iracundia non sum apud me! Magister: Noli tumultuari! Pomponia: (zu Rufus) Statim responde: cur non laboras? Rufus: Culpa non est in me, optima. Asinum servumque quaesivi, qui terras peragrare atque litteris studere volunt. Pomponia: Fabulae! Gallus: Non sunt fabulae, litteris studebimus, ut suaviter vivamus. Pomponia: Age, inepte, abite recte domum! Discipuli: Nos autem asinum retinemus, ille semper nobiscum erit! Asinus: (weinend) Numquam vos relinquam, discipuli! Titus: (weinend) Asinum non dimitto! Pomponia: Res redit ad restim! Rufus: Nunc, quo me vertam, nescio. Asinus plorat, discipuli implorant, uxor filiusque domum clamoribus implent. Magister: Res vestra mihi curae est. Ad quid hac lis conducit? Vobis hoc consilium do, ut pacem habeatis. (zu Rufus und Pomponia) Servus asinusque vobiscum domum redeunt et in agris villaque laborant. Vos autem eis conceditis, ut ad scholam veniant et, me duce, in litteris perseverent. (zu Gallus und zum Esel) Dominos vestros non relinquitis et simul assidui in studio estis! Discipuli: Eheu, magister noster vir ingeniosus est. Vicimus! Asinus: Laetus istud audio. Pomponia: Res mihi placet et rata esto! Gallus: Bene contentus sum! Rufus: (zum Lehrer) Onmes contenti sunt, equidem gratiam tibi habeo et habebo, quod vivam, maximam. Nunc quidem fortuna nobis est. Ergo omnes voco ad cenam sumptuosam! Magister: Libenter me venturum promitto! Asinus: Ego gratias! Gallus et discipuli: Gratiam habemus maximam! Rufus: (zu den Schülern, zu Gallus und zum Esel) Apportate rosas et violas, ornate ianuam et sellas… Hodie non in egestate vivimus! Die Schüler, Gallus und der Esel gehen hinaus. Omnes: Maximam operam dabimus. Euhoe, gaudeamus! Titus: (geht ab) Valeant curae! Pomponia: Valebis tu quoque… (zu Rufus und zum Lehrer) Apponam epulas. Indulgebimus genio. (Sie geht ab.) Rufus: Sequere me, magister! Utrum mavis vinum rubrum an candidum? Magister: Parvi interest, quem habeat colorem, si sapiat bene! Sie lachen. Magister: Magister semper sententias concludit, itaque ego epilogum facio. Hisque oculis vidistis. Homo doctus saepe bonum consilium dare et controversias dirimere potest. Sapientia enim omnes difficultates vincit! Rufus: Valete omnes et plausum date sapientiae! ![]() Rufus: Ergo omnes voco ad cenam sumptuosam. ![]() Omnes: Maximam operam dabimus. Euhoe gaudeamus! |
|
© Editions Eclectica 2006-2009 | Contact Réalisation NetOpera | PhotOpera |