Eclectica
 
 
 



Imprimer


RUMOR VARIUS
Anno 1979 - fasciculum 15
Epistulae Rumori Vario scriptae: De parvo Munotis tintinnabulo (cantus)

.

Vicus Lacus Palustris, a.d.III.Id.Iun. anni MMDCCXXXI. a.u.c.

Martinus Rumorem Varium legentibus salutem!

Gratias agam multas omnibus his, qui litterulas meas de linguae Latinae usu hodierno legerunt, praecipue autem Rumoris Varii redactoribus ob eorum epistulam mihi ipsi missam. Laeto itaque corde iterum habeo, quae publicentur. Paucum enim sive nihil valent verba, multum autem bonum exemplum ac lectores a me hortante, ut carmina componantur Latina, postulabunt, ut ipse verba in versuum formas fundere conaturus sim.
Linguam Latinam non antiquis modo vixisse temporibus, sed etiam hic et nunc adhiberi posse demonstrandi cupidus non priscis, sed modernis modis metricis usus nullis carminibus novis inventis nonnulla carmina Helvetico notissima cuique in sermonem Latinum verti.
Quorum mihi optime placet custodis ille cantus Munotem turrim custodientis et a puella quadam perfida decepti:


Turri alta de Munotis tenebras perspicio
super campos, prata, tecta. Urbis custos sum ego.
Taciturnae Rheni undae, taciturna est silva,
plangit sed in corde meo vis amoris aeterna.

Sona, tintinnabulum, saluta amiculam,
sona, tintinnabulum, bim, bam, bim, bam, bim!

Turri alta in Munotis eam vidi ultimum
pergaudentem et ridentem, cum iisset saltatum.
Ego autem custodivi, quanta fraus est in mundo!
Osculata est puella, dum horas adnuntio.

Sona, tintinnabulum, saluta amiculam,
sona, tintinnabulum, bim, bam, bim, bam, bim!

Cum vidissem turpe factum, traxi saevus laqueum,
horam dixi, ut saltaret parvum tintinnabulum.
Ex quo tam tristiter sonat explens corda hominum,
lacrimae ut exprimantur oculis audientium.

Sona, tintinnabulum, saluta amiculam,
sona, tintinnabulum, bim, bam, bim, bam, bim!

Sic audienda est querela et amiculae mea.
Falsis omnibus puellis personet in anima!
Tintinnabulo sed dico - haec tu tene secreta! -
fateor amare puellam magis me quam antea.

Sona, tintinnabulum, saluta amiculam,
sona, tintinnabulum, bim, bam, bim, bam, bim!


Spero non modo lectores Schaffhausienses hoc opusculo gavisuros!
Valete!
Martinus Meier

 
© Editions Eclectica 2006-2009 |  Contact Réalisation NetOpera | PhotOpera