![]() |
RUMOR VARIUS
|
Anno 1979 - fasciculum 15
Praefatio
. Ulricus Aeschlimannus omnibus legentibus s.d.p. Vobis primum pauca de rebus scribam, quae ad futuram editionem Rumoris Varii pertinent: Libellum usque ad finem anni MCMLXXIX semper tempore consuetudinem sequente, i.e. mensualiter, accipietis. Ab anno MCMLXXX autem tantum sexies singulis annis, i.e. bimensualiter, edetur. Rumor Varius, quamquam hoc novo modo rarius apparebit, tamen plenior partium ratarum manu legentium scriptarum erit. Erit in libello eo modo maior variatio, ob eam rem maius gaudium legendi vobis! Pretium libelli subnotandi idem manebit atque adhuc fuit, quia copia nuntiorum Rumore Vario divulgatorum singulis annis non mutata erit. Et vos aenigmata amantes ne irascamini! Offeret novus modus edendi libellum etiam vobis aliquod commodum, quod praemia solutionibus nobis missis recteque confectis attributa quamquam rarius attribuentur, tamen pretiosiora erunt, quia maior copia aeris servari poterit, qua praemia a nobis ementur. Nunc de pauca alia scribam. Legistisne partes fabulae de asino docto a Barbara Meiera scriptae, quae adhuc in Rumore Vario divulgatae sunt? Finem huius fabulae in hoc libello invenietis! Ceterum vos certiores facio nos hanc fabulam totam editionem seperatim vulgatam brevi tempore ante sollemnicia natalicia Iesu Christi gratis omnibus, qui Rumorem Varium subnotaverint, missuros esse! Fortasse nonnulli magistri inveniuntur, qui hanc fabulam cum discipulis in schola edere velint! Valete! Ulricus Aeschlimannus redactor Fabula a Barbara Meiera inventa De asino docto |
|
© Editions Eclectica 2006-2009 | Contact Réalisation NetOpera | PhotOpera |