![]() |
RUMOR VARIUS
|
Anno 1979 - fasciculum 10
Sit maior laetitia leprosis
. Cur mense lanuario homines totius orbis terrarum memores sunt leprae? Quia toto orbe terrarum circa |CL| (15 Mio) hominum morbo leprae affecti sunt. Ex his solum circa |XL| (4 Mio) curati sunt, maior pars autem |CX| (11 Mio) non curantur. Labor immensus est pecuniam ad conformandum medicos et curatores et ad emendum medicamenta necessaria colligere. Nam cura et medicamenta pro aegroto quotannis L francorum est. Auxilium pro leprosis Emmaus Schweiz collegit anno MCMLXXV circa |XXIII| (2,3 Mio) francos et auxilium tulit CCC milia (300'000) aegrotis in C valetudinaria. Lepra est morbus, cuius causa bacillus a Hansenio anno MDCCCLXXIII inventus est. Tempus incubationis usque ad XX annos manet. Quam ob rem ignotum est, quomodo bacillus ad alios transeat. Bacillus nocet cuti, nervi et musculi. Membra et aliae partes corporis bacillo afflictae omni sensu carent. Contagium parvum est, quod hodie non iam expelluntur, sed in familia remanent. Et alimenta sana copiosaque curatioque diligens corporis morbum prohibent. Itaque in Europa morbus leprae quasi noniam exsistit, sed in Asia, Africa, Australia, America meridiana disseminatus est. Heinz Hürzeler |
|
© Editions Eclectica 2006-2009 | Contact Réalisation NetOpera | PhotOpera |