Eclectica
 
 
 



Imprimer


RUMOR VARIUS
Anno 1978 - fasciculum 9
Quomodo mos ortum Christi celebrandi et mos arboris die natali Christi ornandae ad nos venerit

.

Dies sollemnis ortus Christi primum Romae ante diem VIII. Kalendas lanuarias (1) celebratus est. Verisimile est hunc diem referendum esse ad diem festum brumae (2), qui temporibus antiquis eodem die celebratus "dies natalis invicti" appellatus erat. Inde hoc nomen facile in Christum transferri poterat.
Quomodo mos arboris candelis (3) ornatuque (4) die natali Christi ornandae ad nos venerit incertum est. Alii dicunt hunc morem originem trahere ex laureo (5) vel ex olea (6), quibus Romani antiqui die festo brumae usi sint, alii putant hunc morem referendum esse ad diem festum brumae, quem Germani antiqui celebraverint arboribus in honorem deorum saluti plantarum consulentium erigendis.
Re vera autem hic mos in Germania ante saeculum XVII post Christum natum non invenitur; modo saeculo XIX. communis factus est.
Ulricus Aeschlimannus
(1) a.d.VIII. Kalendas lanuarias: am 25. Dezember
(2) bruma, -ae, f.: die Sonnenwende
(3) candela, -ae. f.: die Kerze
(4) ornatus, -us, m.: der (Weihnachts-)Schmuck
(5) laureus, -i. f.: der Lorbeer (-baum)
(6) olea, -ae, f.: der Oelbaum

 
© Editions Eclectica 2006-2009 |  Contact Réalisation NetOpera | PhotOpera