![]() |
RUMOR VARIUS
|
Anno 1978 - fasciculum 9
Praefatio
. Ulricus Aeschlimannus omnibus legentibus s.d.p. Mox aderit dies, quo die Christiani ortum filii Dei celebrabunt, quo die dona familiaribus amicisque donabuntur, quo die carmina laeta a liberis canentur, quo die multa dentibus nocentia crustula edentur. Studiosis nostrae scholae hoc erit etiam tempus feriarum hibernarum, quod finem anni designat. Spero annum praeteritum quam plurimis vestrum felicem fuisse; opto, ut etiam annus adventurus MCMLXXIX omnibus felix fiat, imprimis ut ii, qui in schola nostra proximo anno maturitatem consequi velint, hanc finem attingant! Nos omnes autem cum in pace viventes ortum Christi celebrabimus tum illorum hominum infelicium toto in orbe terrarom habitantium memores simus, sive vi alicuius tyranni oppressi sint sive vitam in aliquo carcere demissi innocentes degant sive fame laborent sive morbo gravi crucientur. Et his omnibus maestis annus adventurus felicior fiat praeterito! Quae ad nostrum libellum Rumorem Varium pertinent: Spero eum omnibus linguae Latinae peritis etiam futuris temporibus semper cariorem fieri! Nos redactores scimus hoc fieri non posse nisi amplius etiam graves partes in Rumore Vario publicentur, "quae cum antiqua tum nova suaviter descripta praebeant et maxime de rebus praesentibus sive ad rem pertinentibus seu ad litteras artesque spectantibus agant", ut nobis amiciis noster Marcus Seiler, qui Ftanis Rumore Vario se delectare solet, iam superiore mense scripsit. Quam ob rem nos redactores maximam operam dabimus, ut libellus noster omnibus gaudio sit non modo quia Latine loquatur sed etiam quia ipse et arte philologiae et rebus omnibus legentibus iucundis compleatur. Quod reliquum est: Placetne vobis praesens exemplar Rumoris Varii rubro colore indutum? Si quis vestrum censeat diversum colorem aptiorem esse ad nostrum libellum, nobis scribat sententiam suam! Colorem non iam mutabimus nisi erit desideratum a vobis legentibus. Dies natalis Christi vobis felix faustusque sit! Felicem annum futurum MCMLXXIX omnibus! Valete! Ulricus Aeschlimannus, redactor |
|
© Editions Eclectica 2006-2009 | Contact Réalisation NetOpera | PhotOpera |