Eclectica
 
 
 



Imprimer


RUMOR VARIUS
Anno 1978 - fasciculum 8
Epistulae Rumori Vario scriptae

.

Marcus collegio redactorum s.d.

Litteris Rumori Vario annectis comiter monitus vos, redactores, certiores facere cupio, quid de illo libello sentiam. Sed paulo accuratius mihi esse scribendum existimo quam exigua ad hunc lineamenta id permittunt.
Primum intellegatis eiusmodi libelli editionem mihi magno voluptati fuisse. Nam Latina lingua, tamquam aliae linguae, est edicenda et cottidiano sermone utenda; sine ulla dubitatione ad communicandas res adhiberi potest; non Ciceronis verborum ambitu, non Vergili arte poetica opus est; Latina lingua per se tam clara, tam facilis, tam universalis est, ut in toto orbe terrarum mente coprehenditur. Ad hoc ipsum tales libelli pretinere mihi videntur: ad sermonem.
Sunt autem, quae aegre tantum probare possum. Non contemno aenigmata quamvis inerti ingenio orta, non despicio segnia alacria (illud cum verbo «facilis» Latine fieri non potest); haec omnia ut rideamus et voluptatis causa apponuntur. Sed desunt graves partes, quae cum antiqua tum nova suaviter descripta praebent. Equidem maxime de rebus praesentibus sive ad rem pertinentibus seu ad litteras artesque spectantibus scribendum esse puto; quin etiam de rebus linguam ipsam docentibus scribere licet; sed ne ille libellus pura philologiae arte impletur omnes niti oportet.
Rumor Varius libellus aliquid magnum et animos in se convertens offerat omnibus et quam plurimis legentibus, non solum discentibus, verum etiam docentibus atque aliis huius linguae peritis. Vos autem, redactores, ne animum demittatis opto neve hoc consilium Latini sermonis libellorum pereat.
Ante diem III Non. Nov., Ftanis datum.
Valete!
M. Seiler

 
© Editions Eclectica 2006-2009 |  Contact Réalisation NetOpera | PhotOpera