RUMOR VARIUS
|
|
Anno 1978 - fasciculum 8
Tea nigra
. Tea nigra est donum naturae quae possidet materias miras pro corpore et anima: teinum, tanninum, vitamina, etc. Teinum stimulat nervos et tanninum stomachum et intestina tranquillat et vitamina ad sanitatem corporis necessaria sunt. Si folias per II minutas in aquam calidam pones, potionem valde stimulantem habebis quia teinum solum extractum erit. Quo diutius foliae in aqua remanebunt, eo plus tannini extrahetur; habebis potionem tranquillantem. Virgultum teae in locis calidis crescit. Feminae gemmas cum II aut III foliis carpunt, cotidie circa XXXV libras, qui dant circa IX libras teae confectae. Foliis carptis flaccescuntur, postea comprimuntur, deinde fermentantur, postremo siccantur, separantur, in cistis mittuntur. W. E. Gladstone, vir rerum civilium Britannicus, scripsit: Si alges, tea te fovebit, Si cales, tea te refrigerabit, Si tristis es, tea te consolabitur, Si excitatus es, tea te sedabit. Incolae Helvetiae ex insula Ceylona, ex India Africaque anno MCMLXXIII importabant MDCCXI tonnas teae nigrae. In Helvetia quotannis omnis persona CCLXX grammas consumit, in Britannia etiam IV kilogrammas!. Heinz Hürzelerus |
|
© Editions Eclectica 2006-2009 | Contact Réalisation NetOpera | PhotOpera |