![]() |
RUMOR VARIUS
|
Anno 1978 - fasciculum 7
Epistulae Rumori Vario scriptae
. Montes papyri non usi In libello a 'World Wildlife Fund' edito nuper dissertationem legi, quam vobis fraudare nolo. In hac dissertatione sub titulo 'Montes papyri non usi' scriptum est quod infra sequitur: "Sedemus apud Helvetios in montibus papyri veteris quod apud nos papyrus pro protectione naturae confectus popularis non est", aiunt mercatores, qui vetere papyro agunt. XLV pro centum ex omni vetere papyro in Helvetia collecto ad novum usum regeneratur. Sed desiderium huius papyri regenerati apud Helvetios non magnum est. Copia papyri necessarii tantum inter V et X pro centum constat. Nescio quae opinio praeiudicata est, quae usum veteris papyri regenerati impedit. Haec sunt ita, quarnquam viri suae artis peritissimi censent hunc papyrum novi generis naturae parcentem non modo non peiorem esse quam omnem alium papyrum, sed etiam parviore pretio confici posse. Hic papyrus novi generis "papyrus naturae parcens" appellatur, quod conficiendo neque lignum neque cellulosa consumitur et quod quo facto centuplex minus aquae et XLV pro centum minus electricitatis adhibendum est quam si papyrus novus conficitur. Ergo papyro novo naturae parcente terrae nostrae carae valde parcitur. Cur Rumor Varius non hoc papyro editur? Regula Küng, quondam 6B |
|
© Editions Eclectica 2006-2009 | Contact Réalisation NetOpera | PhotOpera |