Eclectica
 
 
 



Imprimer


RUMOR VARIUS
Anno 1978 - fasciculum 7
Praefatio

.

Ulricus Aeschlimannus omnibus legentibus s.d.p.

In hac praefatione, cari amici Rumorem Varium legentes, extra ordinem de malo conqueri debeo. Apparet enim plures Rumorem Varium amantium a scribendo ratam partem pro Rumore Vario abhorrere. Imprimis illud exemplar libelli, quod Idibus Septembribus editum erat, minimas ratas partes vestra manu scriptas continuit, ut paene credam editionem eius in oblivionem adductam esse!
Qua re ego miratus hodie iterum illud repetere volo, quod iam in alio exemplari nostri libelli aliquando scripsi: utinam omnes, qui linguam Latinam ament, libellum nostrum non solum legant, sed etiam sua manu ratas partes scribant et ad publicandum in nostro libello nobis mittant! Ratae partes errores grammaticos continentes a nobis prius emendatae erunt quam publicabuntur. Quam ob rem nemo timeat, ne suae ratae partes aliquos errores continentes sibi necio quod dedecus allaturae sint! Paene semper sine mendis in libello nostro divulgabuntur, quia nos omnes homines secundum illud praeclarum proverbium errare humanum est erroribus non vacamus: etiam redactores linguae Latinae periti corrigendis ratis partibus interdum aliquae menda praeterimus, quae non videmus! Spero vos illum in hoc libello a me descriptum indicem verborum Latinorum modernorum aut alium indicem illi similem empturos esse, quo sententias vestras Germanorum lingua finctas melius in Latinam sermonem transferre possitis. Numquam obliviscamini libellum nostrum ex ratis partibus a vobis scriptis missisque vivere!
Ceterum etiam memores sitis diem ultimam mit tendi ratam partem Rumori Vario esse semper quintum diem unius mensis. Semper ratam partem vestram usque ad eum diem mittatis, ut libellus noster semper diligenter Idibus edi possit. Gratias vobis ago!
Valete!
Ulricus Aeschlimannus, redactor

 
© Editions Eclectica 2006-2009 |  Contact Réalisation NetOpera | PhotOpera