Eclectica
 
 
 



Imprimer


RUMOR VARIUS
Anno 1978 - fasciculum 6
Praefatio

.

Ulricus Aeschlimannus omnibus legentibus salutem dicit!

Eheu, amici, quantum pigeat me aestatem iam praeterisse, vix exprimere possum. Mox aderit autumnus, dies breviores fient, longiores noctes; sol iamnunc ita praemature occidit, ut, cum primum discipuli e schola domum revertantur, domi lumina lucernae incendere necesse sit. O felix otium, o dies feriarum praeteritos! Utinam semper adessent! Sed flere utile non est; immo in istis tempestatibus frigidioribus summis viribus animi utamur, ut quisque aliquem finem sibi propositum adipiscatur: alius, ut discipulus maturitatem exoptatam consequatur, alius scholam non iam visitans ut negotia sibi felicia agat.
Felices, qui post labores diei in sella prope fornacem posita se reficientes libellum nostrum Rumorem Varium linguae Latinae periti legere possunt! Qui profecto etiam autumno et hieme gaudeant. Nam his mensibus frigidis otium ad legendum aliquem librum facilius invenitur quam vere aut aestate, cum ambulare velut natare, legere et discere autem non multum iuvat.
Itaque omnes ob tempora amissa feriarum maesti, linguae Latinae periti hac consolatione mea maerorem suum pellant, animum suum tristem in laetum vertant, cantum illum praeclarum verbis 'gaudeamus igitur;…' incipientem canent! Cuius verba paulum mutavi: "Gaudeamus igitur dum Rumor Varius legitur".
Valete!

 
© Editions Eclectica 2006-2009 |  Contact Réalisation NetOpera | PhotOpera