Eclectica
 
 
 



Imprimer


RUMOR VARIUS
Anno 1978 - fasciculum 5
De pago, qui Iura appellatur, historia

.

Usque ad annum MDCCIIC regio Iurae, quae adhuc pars civitatis Bernensis est, regnum principalis episcopi Basiliensis erat. Incolae partis in meridiem spectantis huius regni iam saeculo quinto decimo cum civitate Bernensi societatem inierunt, postquam una cum Bernensibus civibus Carolum Temerarium principem ducatus Burgundionum proelio devicerunt.
Qua re accidit, ut etiam anno MCDIC, bello Suebico, incolae Iurae cum civibus Bernensibus contra imperatorem Maximilianum pugnarent, cum is imperium suum super civitates Confoederationis Helveticae validius facere vellet. Quo in proelio primum fossa visa est in regno episcopi principalis Basiliensis: Pars eius ad septentriones versa episcopum principalem et socium eius imperatorem Maximilianum secuta est, altera autem pars ad meridiem versa cives Bernenses secuta est.
Eadem fossa iterum visa est XVI saeculo, cum temporibus correctionis disciplinae Christianae incolae cum Bernensibus coniuncti novam fidem Bernensium evangelicam agnoscerent, dum vicini ad septentriones versi incolae in fide catholica remanerent. Eam fossam regionem Iurae in duas partes dividentem in verum limitem inter fines Confoederationis Helveticae et imperii Germanorum conversam esse iterum visum est saeculo XVII eo bello, quo triginta annos proeliatum est: Episcopus principalis Basiliensis cum incolis regionis lurae septentrionalis suam partem sequentibus imperatorem Germanorum defensorem rei catholicae iuvit, incolae regionis meridianae lurae autem sicut cives Bernenses, socii sui, neutrius partis fuerunt. Ita fit, ut pars meridiana autem cum Confoederatione Helvetica foedere coniuncta belli non particeps diligens negotiis floreret.
Temporibus XVIII saeculi, quod saeculum humanitatis appellatur, etiam in regno episcopi principalis Iurae seditiones incolarum contra episcopum ortae sunt. Hae autem cito ab episcopo principali superatae oppressaeque sunt. Itaque huius saevitiae memores subiecti occupationem regni a Napoleone Primo anno MDCCIIC inceptam passi sunt. Partem meridionalem regni Napoleo autem primum non occupavit, quod sciebat incolas eius partis cum civibus Bernensibus, militibus fortibus, foedere coniunctos esse; deinde autem una cum civitate Bernensi occupare ausus est, cum intellegeret magnam pecuniam in aerario Bernensi inclusam itineri suo in fines Aegyptiorum usui esse.
Cum anno MDCCCXV Napoleone expulso ea regna, quae ante annum MDCCLXXXIX fuissent, restaurarentur, totum regnum episcopi principalis Iurae interiit. Et pars meridionalis eius et pars septentrionalis additae sunt cantoni Bernensi. Quo facto factae sunt fines cantonis Bernensis, quos hodie novimus. Dum saeculum undevicesimum manebat, hae duae civitates in unam civitatem fusae concordes vivebant.
Nostro saeculo tantum, anno MCMXLVII, cum concilium legationis Bernense unum civem Iurae modo Francorum linguae peritum in regimine Bernensi sedere noluisset, discordia orta est inter cives antiquae partis cantonis Bernensis et nonnulloscives novae partis, id est Iurae; imprimis ii 'Iurassii' (ita incolae regionis lurae ab Helvetiis appellantur), quorum maiores fuerant subiecti episcopi principalis, meminerunt se temporibus praeteritis in civitate diversa ab illa Bernensium vixisse; quod se in suo iure a Bernensibus impediri sentiebant et adhuc sentiunt (in hoc libello ne diiudicemus, utrum iusta sit haec sententia necne), civitatem suam a Bernensibus liberam condere volunt. Populus Confoederationis Helveticae ante diem VIII Kalendas Octobres (24. September 1978) MCMLXXVIII plebiscito decernet, utrum civitatem novam 'Kanton Jura' appellatam Confoederationi Helveticae adiungere velit necne.
Ulricus Aeschlimannus


episcopus principalis Basiliensis: der Fürstbischof von Basel
ducatus, -us m.: das Herzogtum
Suebi, -orum m.: die Schwaben
Suebicum bellum: der Schwabenkrieg
correctio disciplinae Christianae: die Reformation
humanitas, -atis f.: die Aufklärung
concilium legislationis: der Gesetzgebende Rat(hier: der Berner Grosse Rat)

 
© Editions Eclectica 2006-2009 |  Contact Réalisation NetOpera | PhotOpera