![]() |
RUMOR VARIUS
|
Anno 1978 - fasciculum 4
Praefatio
. Ulricus Aeschlimannus omnibus legentibus s.d.p. Mirabile est dictu quantus successus libello nostro novo Idibus Maiis edito contigerit: Prius quam prima ducenta exemplaria eius vendita sunt apparuit oportere exemplaria ampliora premi, ut omnes, qui vellent, Rumorem Varium emere possent. Item constat legentes ad numerum XX ex intervallo unius mensis Rumorem Varium iam subnotavisse. Quae res et me redactorem et ceteros socios operis valde delectant. Etiam unus e numero rectorum scholae nostrae mihi nuntiavit se filiae suae linguam Latinam discenti subnotationem Rumoris Varii donum daturum esse. Alius rector me certiorem fecit scholam nostram quoque quinquaginta exemplaria novi libelli emisse, quae examinatoribus examinis interni gratis mitterentur. Quo facto manifestetur studiosos scholae nostrae non modo disciplinas ad maturitatem adipiscendam necessarias discere, sed etiam in consuetudine vitae cotidianae iis uti posse. Ne quis dicat numerum discipulorum in Rumore Vario articulos scribentium nimium parvurn esse neque id quod supra dixerim pro vero haberi posse, omnes hanc praefationem legentes iterum rogo, ut epistulas quam plurimas Rumori Vario publicandas mittant. Longae esse non debent (iam tres aut quattuor lineas Latina lingua scribere satis est) neque quisquam litteras mittens timeat ne aliqui errores in litteris suis inventi non a me prius emendentur quam litterae in Rumore Vario publicentur. Omnibus, qui adhuc libello nostro sive longis sive brevibus litteris animum inflaverunt, gratias maximas ago! Imprimis gratia habenda est sociis operis meis Francisco Bachmanno et Henrico Hürzelero, qui adhuc socii operis sunt et semper multurn temporis adhibent, ut libellus noster augeatur et floreat. Nuntiavit autem idem Franciscus Bachmannus se Rumorem Varium in tempus futurum fortasse non modo typographica forma, sed etiam specie papyro antiquo simillima edere posse. "Species" inquit "quaecumque futura sit, pretium libelli non mutabit." Speremus optima! Sed nunc finiam praefationem. Gaudete hoc quarto exemplari Rumoris Varii: Multas res maxime notabiles continet, inter quas eminent plura proverbia scriptorum antiquorum, aenigma novum resque vendendi causae publicatae. Valete! U. Aeschlimannus redactor |
|
© Editions Eclectica 2006-2009 | Contact Réalisation NetOpera | PhotOpera |