![]() |
RUMOR VARIUS
|
Anno 1978 - fasciculum 3
Praefatio
. Ulricus Aeschlimann discipulis et omnibus ceteris hunc libellum legentibus s.d.p. Incipio praefationem illo verbo praeclaro Caesaris: "Alea iacta est!" Nam post multas deliberationes et discipuli linguam Latinam discentes et magistri eam docentes decrevimus nos hunc libellum, qui adhuc bis editum est (primum fuit mense Februario, iterum mense Aprili), in tempus futurum non iam specie consuetudinem sequente, immo typographica forma edituros esse. Magna audemus, nam usque ad hoc tempus nescimus placeatne exemplar sub nova forma propositum legentibus an displiceat. Tamen operae pretium futurum esse putamus. Priusquam persequar, 'Rumorem Varium' breviter legenti ostentare velim. Est libellus hoc sub titulo editus, quem Latina lingua menstrualem, id est Idibus, edere volumus. Proposita, quae adipisci velimus, varia sunt: Legentes vigorem linguae Latinae agnoscant et legendo 'Rumorem Varium' eam melius discant; ipsi 'Rumori Vario' epistulas propria manu scriptas edendas mittant, quae de quaestionibus ad discipulos vel ad ceteros legentes pertinentibus agant. Sed non modo seriis rebus in hoc libello locus detur! In animo habemus etiam aenigmatibus a legentibus solvendis semper locum servare. Parvo pretio venditur, ut quam plurimi eo gaudere possint. Quibus ex sententiis apparet 'Rumorem Varium' non modo discipulis, sed omnibus edi, qui hanc pulcherrimam veterem linguam Latinam - miserabile dictu! - temporibus futuris semper minus pervagatam conservare et colere velint. Quamquam editio adhuc parva est, iuvat iam hodie dici posse 'Rumorem Varium' libellum apud multas gentes amatum esse, nam numerosi sunt, qui eum in Germania, Helvetia, Italia, Civitatibus Coniunctis iam subnotaverunt! Hanc praefationem cum inii verbo Caesaris tum finio verbo Horatii, quod in fine 'Sermonum' I,I; in versibus CXX et CXXI, sic legitur: "Iam satis est. Ne me crispini scrinia lippi conpilasse putes, verbum non amplius addam." Valete! |
|
© Editions Eclectica 2006-2009 | Contact Réalisation NetOpera | PhotOpera |