Eclectica
 
 
 



Imprimer


RUMOR VARIUS
Anno 1978 - fasciculum 2
Quattuor carmina veris (Carmina Burana selecta)

.

Lenz und Liebe


1. Laetabundus rediit
avium concentus,
ver iucundum prodiit,
gaudeat iuventus,
nova ferens gaudia;
modo vernant omnia,
Phoebus serenatur,
redolens temperiem
novo flore faciem
Flora renovatur.

2. Risu Iovis pellitur
torpor hiemalis,
altius extollitur
cursus aestivalis
solis beneficio,
qui sublato bravio
recipit teporem.
Sic ad instar temporis
nostri Venus pectoris
reficit ardorem.

3. Aestivantur Dryades
colle sub umbroso,
prodeunt Oreades
coetu glorioso,
Satyrorum contio
psallit cum tripudio
Tempe per amoena;
his alludens concinit,
cum iucundi meminit
veris, philomena.

4. Aestas ab exilio
redit exoptata,
picto redit gremio
tellus purpurata,
miti cum susurrio
suo domicilio
gryllus delectatur;
haec canore, iubilo,
multiformi sibilo
nemus gloriatur.

5. Applaudamus igitur
rerum novitati.
Felix qui diligitur,
voti compos grati,
dono laetus Veneris,
cuius ara teneris
floribus odorat.
Miser e contrario,
qui sublato bravio
sine spe laborat.



Freuden des Lenzes


1. Ecce gratum
et optatum
ver reducit gaudia.
Purpuratum
floret pratum,
sol serenat omnia.
Iamiam cedant tristia!
Aestas redit,
nunc recedit
hiemis saevitia.

2. Iam liquescit
et decrescit
grando, nix et cetera;
bruma fugit
et iam sugit
ver aestatis ubera.
Illi mens est misera,
qui nec vivit
nec lascivit
sub aestatis dextera.

3. Gloriantur
et laetantur
in melle dulcedinis,
qui conantur,
ut utantur
praemio Cupidinis!
Simus iussu Cypridis
gloriantes
et laetantes
pares esse Paridis!



Des Mädchens Klage


1. Levis exsurgit zephyrus
et sol procedit tepidus;
iam terra sinus aperit,
dulcore suo diffluit.

2. Ver purpuratum exiit,
ornatus suos induit,
aspergit terram floribus,
ligna silvarum frondibus.

3. Struunt lustra quadrupedes
et dulces nidos volucres;
inter ligna florentia
sua decantant gaudia.

4. Quod oculis dum video
et auribus dum audio,
heu, pro tantis gaudiis
tantis inflor suspiriis.

5. Cum mihi sola sedeo
et haec revolvens palleo,
si forte caput sublevo,
nec audio nec video.

6. Tu saltim, veris gratia,
exaudi et considera
frondes, flores et gramina,
nam mea languet anima.



Liebesschwur


1. Lingua mendax et dolosa,
lingua procax, venenosa,
lingua digna detruncari
et in igne concremari.

2.Quae me dicit deceptorem
et non fidum amatorem:
quam amabam, dimisisse
et ad alteram transisse!

3. Unde iuro Musas novem,
quodque maius est, per Iovem,
qui pro Dane sumpsit auri,
pro Europa formam tauri,

4. Sciat Deus, sciant dei:
non sum reus huius rei;
sciant dei, sciat Deus:
huius rei non sum reus.



Fons: non indicatus. Plus invenies in Carmina Burana

 
© Editions Eclectica 2006-2009 |  Contact Réalisation NetOpera | PhotOpera