Eclectica
 
 
 



Imprimer


RUMOR VARIUS
Anno 1978 - fasciculum 2
Praefatio

.

Ulricus Aeschlivir omnibus discipulis linguae Latinae S. P. D.

Quantum cor meum gaudio saltat vix exprimere possum, cari amici linguae Latinae. Nam hodie apparet exemplar primum Varii Rumoris permultos vestrum valde delectavisse. Numerari non possunt qui scribendo hos novos commentarios auctos esse volunt. Qua ex causa hoc exemplar secundum plures paginas continet quam illud primum, quod mense Februario editum est!
Gratia maxima habenda est inter ceteros discipulos, qui unum aut plures articulos edendos scripserunt, Francisco Bachmanno (studet in 5B); Nam is commentariis nostris novum titulum pulcherrimis litteris praeditum effecit.
Spero vos isto exemplari secundo commentariorum "Varius Rumor" appellatorum tantopere delectari quantopere illo primo mense Februario edito!
Iam satis est. Ne me garrulum esse putetis, verbum non amplius addam nisi "Varius Rumor vivat, floreat, crescat!"
Valete!
Ulricus Aeschlivir

 
© Editions Eclectica 2006-2009 |  Contact Réalisation NetOpera | PhotOpera